Isidorus, De viris illustribus, CAPUT XLI.
| 1 | 57. Leander, genitus patre Severiano, Carthaginiensis provinciae, professione monachus, et ex monacho Hispalensis Ecclesiae provinciae Bethicae constitutus episcopus, vir suavis eloquio, ingenio praestantissimus, vita quoque etiam atque doctrina clarissimus, ut, et fide eius atque industria populi gentis Gothorum ab Ariana insania ad fidem catholicam reverterentur. |
| 2 | Hic namque in exsilii sui peregrinatione composuit duos adversus haereticorum dogmata libros, eruditione sacrarum Scripturarum ditissimos, in quibus vehementi stylo Arianae impietatis confodit atque detegit pravitatem, ostendens, scilicet, quid contra eosdem habeat catholica Ecclesia, vel quantum distat ab eis religione, vel fidei sacramentis. |
| 3 | 58. Exstat et aliud laudabile eius opusculum adversus instituta Arianorum, in quo, propositis eorum dictis, suas responsiones opponit. |
| 4 | Praeterea edidit unum ad Florentinam sororem de Institutione virginum et contemptu mundi libellum, titulorum distinctionibus praenotatum. |
| 5 | Siquidem, et in Ecclesiasticis Officiis idem non parvo laboravit studio; in toto enim Psalterio duplici editione orationes conscripsit; in sacrificio quoque, laudibus atque psalmis, multa dulci sono composuit. |
| 6 | 59. Scripsit et epistolas multas: ad papam Gregorium de baptismo unam, alteram ad fratrem, in qua praemonet cuique mortem non esse timendam. |
| 7 | Ad caeteros quoque episcopos plurimas promulgavit familiares epistolas, et si non satis splendidas verbis, acutas tamen sententiis. |
| 8 | Floruit sub Recaredo viro religioso, ac principe glorioso, cuius etiam temporibus mirabili obitu vitae terminum clausit. |