Isidorus, De viris illustribus, CAPUT XL., 54.
| 1 | Idem etiam, efflagitante Leandro episcopo, librum beati Iob mystico ac morali sensu disseruit, totamque eius propheticam historiam triginta quinque voluminibus largo eloquentiae fonte explicuit. |
| 2 | In quibus quidem quanta mysteria sacramentorum aperiantur, quantaque sint in amorem vitae aeternae praecepta, vel quanta clareant ornamenta verborum, nemo sapiens explicare valebit, etiam si omnes artus eius vertantur in linguas. |
| 3 | 55. Scripsit etiam, et quasdam epistolas ad praedictum Leandrum, e quibus una in eisdem libris Iob titulo praefationis annectitur; altera eloquitur de mersione baptismatis, in qua inter caetera ita scriptum est: Reprehensibile, inquit, esse nullatenus potest infantem in baptismate mergere, vel semel, vel ter, quando in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest Divinitatis singularitas designari. |
| 4 | 56. Fertur tamen idem sanctissimus vir, et alios libros morales scripsisse, totumque textum quatuor Evangeliorum sermocinando in populis exposuisse, incognitum scilicet nobis opus. |
| 5 | Felix tamen, et nimium felix, qui omnia studiorum eius potuit cognoscere. |
| 6 | Floruit autem Mauricio Augusto imperatore. |
| 7 | Obiit in ipso exordio Phocatis Romani principis. |