monumenta.ch > Isidorus > CAPUT XXXI. > RATIO DIERUM ANNI VERTENTIS > CAPUT XXXIV.
Isidorus, De viris illustribus, XXXIII. <<<     >>> . . .

Isidorus, De viris illustribus, CAPUT XXXIV.

1 44. Iustus, Urgellitanae ecclesiae Hispaniarum episcopus, et frater praedicti Iustiniani, edidit libellum expositionis in Cantica canticorum, totum valde breviter atque aperte per allegoriam sensum discutiens.
2 Huius quoque fratres Nebridius et Elpidius quaedam scripsisse feruntur, quibus quia incogniti sumus, magis reticenda fatemur.
Isidorus HOME

bbb289.23v