monumenta.ch > Isidorus > CAPUT XV. > papa Romanus > CAPUT XXXIII.
Isidorus, De viris illustribus, XXXII. <<<     >>> XXXIV.

Isidorus, De viris illustribus, CAPUT XXXIII.

1 43. Iustinianus, de Hispania, ecclesiae Valentinae episcopus, ex quatuor fratribus episcopis, eadem matre progenitis unus, scripsit librum Responsionum ad quemdam Rusticum de interrogatis Quaestionibus: quarum prima responsio est de Spiritu sancto; secunda est contra Bonosianos, qui Christum adoptivum Filium, et non proprium, dicunt; tertia responsio est de baptismo Christi, quod iterare non licet; quarta responsio est de distinctione baptismi Ioannis et Christi, quinta responsio est quia Filius sicut Pater invisibilis sit.
2 Floruit in Hispaniis temporibus Theudis principis Gothorum.
Isidorus HOME

bbb289.23v