monumenta.ch > Isidorus > 2 > AUSONIUS DREPANIO FILIO > CAPUT XXX.
Isidorus, De viris illustribus, XXIX. <<<     >>> XXXI.

Isidorus, De viris illustribus, CAPUT XXX.

1 40. Apringius, ecclesiae Pacensis Hispaniarum episcopus, disertus lingua, et scientia eruditus, interpretatus est Apocalypsin Ioannis apostoli subtili sensu atque illustri sermone melius pene quam veteres ecclesiastici viri exposuisse videntur.
2 Scripsit et nonnulla quae tamen ad notitiam nostrae lectionis minime pervenerunt.
3 Claruit temporibus Theudis principis Gothorum.
Isidorus HOME

bbb289.23r