Isidorus, De viris illustribus, CAPUT XXVII., 36.
| 1 | Legimus et eiusdem librum de sancta Trinitate ad Felicem directum notarium; librum quoque Regulae verae fidei, et alium de Sacramento Incarnationis Domini nostri Iesu Christi. |
| 2 | Exstant, et duo eiusdem libri de Veritate praedestinationis, ad episcopos missi, in quibus demonstratur quod gratia Dei in bonis voluntatem humanam praevenit, et quod Deus quosdam praedestinationis suae munere iustificans praeeligit, quosdam vero in suis reprobis moribus occulto quodam iudicio derelinquit. |
| 3 | 37. Est et liber altercationis eius, quo de fide cum Thrasamundo rege idem beatus Fulgentius disputavit. |
| 4 | Ad Ferrandum quoque, ecclesiae Carthaginiensis diaconum, unum de interrogatis Quaestionibus scripsit ibellum. |
| 5 | Inter haec composuit multos tractatus 155, quibus sacerdotes in ecclesiis uterentur. |
| 6 | Plurima quoque feruntur ingenii eius monumenta. |
| 7 | Haec tantum ex pretiosis doctrinae eius floribus carpsimus. |
| 8 | Sors melior, cui delicias omnium librorum eius praestiterit Dominus. |
| 9 | Claruit sub Thrasamundo rege Vandalorum, Anastasio imperatore regnante. |