| 1 | 35. Fulgentius, Afer, ecclesiae Ruspensis episcopus, in confessione fidei clarus, in Scripturis divinis copiosissime eruditus, in loquendo quoque dulcis, in docendo ac disserendo subtilis, scripsit multa. |
| 2 | E quibus legimus, de gratia Dei et libero arbitrio libros Responsionum septem, in quibus Fausto, Galliae Regiensis urbis episcopo, Pelagianae pravitati consentienti, respondens, obnititur eius profundam destruere calliditatem. |