monumenta.ch > Isidorus > 33. > 85. Aera CDXLVII > . . .
>>> Isidorus, De viris illustribus, CAPUT XXV., 33.

Isidorus, De viris illustribus, CAPUT XXV., . . .

1 31. Iulianus quidam, Gallus, cognomento Pomerius.
2 Hic octo libros de animae Natura in dialogi morem conscripsit.
3 Horum primus continet quid sit anima, vel qualiter credatur ad Dei imaginem facta.
4 In secundo loquitur utrum anima corporea, an incorporea sit.
5 In tertio disserit primo homini unde anima sit facta.
6 In quarto utrum nova anima sine peccato fiat, an peccatum primi hominis ex illo propagata originaliter trahat.
7 32. In quinto describit quae sit facultas animae.
8 In sexto eloquitur unde sit illa discordia qua carni spiritus, vel caro spiritui adversatur.
9 In septimo autem scribit de differentia vitarum et mortium, vel resurrectione carnis et animae, sive de morte carnis, ac de eius resurrectione.
10 In octavo loquitur de his quae in fine mundi futura sunt, vel de quaestionibus quae solent de resurrectione proponi, sive de finibus bonorum atque malorum.
Isidorus HOME