monumenta.ch > Isidorus > 6 > 4 > 5 > 7 > Praefatio. > 3 > episc. Cordubensis > Epistola missoria. > CAPUT XIX.
Isidorus, De viris illustribus, XVIII. <<<     >>> XX.

Isidorus, De viris illustribus, CAPUT XIX.

1 23. Ioannes, sanctissimus Constantinopolitanae sedis episcopus, cognomento Chrysostomus; cuius oratio, et plurimam cordis compunctionem, et magnam suaviloquentiam tribuit, condidit Graeco eloquio multa et praeclara opuscula.
2 E quibus utitur Latinitas, duobus eius de lapsis libellis, scriptis ad quemdam Theodorum, lamentis et exhortationibus plenis, utpote illum a bona conversatione deiectum.
3 Et quia monachi vitam cum eo in uno eodemque monasterio exercuerat, ideo conversationis ibi factae eum in libris ipsis admonuit, provocans eum ad propositum, atque ostendens, nulli peccatori, vel impio, si ad poenitentiam redeat, desperandum.
4 24. Legimus eiusdem et librum alium, cuius praenotatio, est Neminem posse laedi ab alio, nisi a semetipsa.
5 Ad personam quoque cuiusdam nobilissimae matronae Gregoriae reperitur opus eius insigne de conversatione vitae, et institutione morum, sive de compugnantia virtutum et vitiorum.
6 Est etiam et alius liber eiusdem apud Latinos de compunctione cordis.
7 Alter quoque scriptus ad quemdam Eutropium, cum palatio pulsus ad altarium confugisset.
8 25. Multos praeterea composuit diversosque tractatus, quos enumerare perlongum est.
9 Cuius quidem studii, etsi non omnia, tamen quam plurima eloquentiae eius fluenta de Graeco in Latinum sermonem translata sunt.
10 Hic autem, decimo tertio anno episcopatus sui, discordia Theophili Alexandrini episcopi, oppressus.
11 Faventes episcopi nostri Arcadio imperatori damnaverunt eum innocentem, atque ab episcopatu deiectum, Pontum in exsilium retruserunt.
12 Corpus trigesimo quinto anno, die functionis ab exsilio Constantinopolim revocatur, etiam in Apostolorum ecclesia sepelitur.
Isidorus HOME

bbb289.21r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik