Isidorus, De viris illustribus, CAPUT XIV. Marcellinus, CAPUT XIV. Marcellinus, presbyter
| 1 | 16. Marcellinus, Italiae presbyter, scripsit Theodosio Minori, Arcadioque imperatoribus, opusculum unum, in quo retexit gesta episcoporum qui ad destructionem homousion Arimini convenerunt; quique ita totum mundum perfidia impii dogmatis turbaverunt, ut vix pauci antistites existerent qui in inviolabili fidei cultu perseverarent. |
| 2 | Exponit quoque de Ario, dum ad synodum pergeret cum Alexandro disputaturus, qualiter conversus in via ad necessariam causam, viscera eius fuissent diffusa. |
| 3 | De fine quoque Osii Cordubensis urbis episcopi, qui, metu imperatoris, fidem praevaricatus, perfidiae assertor et impietatis effectus fuerat assecutor, sic talia profert. |
| 4 | Nam post impiam, inquit, Osii praevaricationem, dum sanctus Gregorius, Eliberitanus episcopus, in Cordubensi urbe iuxta imperiale decretum fuisset adductus, ac minime vellet illi communicare, commotus Osius dicit Clementino Constantii praefecto vicario, ut mitteret eum in exsilium. |
| 5 | At ille inquit: Non audeo episcopum in exsilium mittere, nisi prius eum ab episcopatu deieceris. |
| 6 | 17. Ut autem vidit sanctus Gregorius quod Osius vellet ferre sententiam, appellat Christum totis fidei suae visceribus, exclamans ita: Christe Deus, qui venturus es iudicare vivos et mortuos, ne patiaris hodie humanam proferri sententiam adversus me minimum servum tuum, qui pro fide nominis tui, ut reus assistens, spectaculum factus sum; sed tu ipse, quaeso, in causa tua hodie iudica, ipse sententiam proferre dignare per ultionem. |
| 7 | Non ego, quasi metuens exsilium, fugere cupio, cum mihi pro tuo nomine nullum supplicium grave sit, sed ut multi praevaricationis errore liberentur, cum praesentem viderint ultionem. |
| 8 | His dictis, ecce repente Osius residens fastu quasi regalis imperii, cum sententiam conaretur exprimere, os vertit, distorquens pariter et cervicem, ac de sessu in terram eliditur, atque illico expiravit. |
| 9 | 18. Tunc, admirantibus cunctis, etiam Clementinus ille gentilis expavit, et licet esset iudex, tamen timens ne in se simili supplicio iudicaretur, prostravit se ad pedes sancti viri, obsecrans ut sibi parceret, qui in eum divinae legis ignorantia peccasset, et non tam proprio arbitrio quam mandantis imperio. |
| 10 | Inde est quod solus Gregorius ex numero vindicantium integram fidem, nec in fugam versus est, nec passus est exsilium, unusquisque enim timuit de illo ulterius iudicare. |