monumenta.ch > Isidorus > diaconus > ep. Dorolitanus
Isidorus, De viris illustribus, IX. Itatius, episcopus Galleciae <<<     >>> XI Cerealis, ep. Castellanens.

Isidorus, De viris illustribus, CAPUT X. Eusebius, CAPUT X. Eusebius, ep. Dorolitanus

1 12. Eusebius, Dorolitanae urbis episcopus.
2 Hic in coetu Chalcedonensis concilii contra Dioscorum haereticum Alexandrinae urbis episcopum librum obtulit, ac praesenti synodo omnes Dioscori errores et blasphemias recitavit.
3 Hunc enim ac sanctum Flavianum Constantinopolitanum episcopum idem Dioscorus in Ephesina secunda synodo excommunicationis sententia deiecerat, eo quod pro orthodoxa fide contra haeresin repugnarent.
4 Unde postea idem Eusebius in Chalcedonensi synodo innumerabilium malorum eius crimina, vel blasphemias detegens, damnationis eius sententiam super eum a sancto concilio imprecatur, scilicet, ut quod iuste ille aliis intulerat, in eo iuste retorqueretur.
Isidorus HOME

bbb289.20r