| 1 | 8. Toranius Ruffinus scripsit ad quemdam Paulinum presbyterum de Benedictionibus patriarcharum triplici intelligentia librum satis succinctum, et clara brevitate compositum. |
| 2 | Hic autem iuxta mysticum sensum, ea quae de Dan, filio Iacob, scripta sunt, non recte de Domino nostro interpretatur, dum procul dubio ad Antichristum eadem pertinere sanctorum Patrum probet assertio. |