Isidorus, De viris illustribus, CAPUT V. Osius, CAPUT V. Osius, episc. Cordubensis
| 1 | 6. Osius, Cordubensis ecclesiae civitatis Hispaniarum episcopus, eloquentiae viribus exercitatus. |
| 2 | Scripsit ad sororem suam de laude virginitatis epistolam pulchro ac diserto comptam eloquio; composuitque et aliud opus de interpretatione vestium sacerdotalium quae sunt in Veteri Testamento, egregio quidem sensu et ingenio elaboratum. |
| 3 | In Sardicensi etiam concilio quamplurimas edidit ipse sententias. |
| 4 | 7. Hic autem post longum senium vetustatis, id est, post centesimum primum annum in ipso iam limine vitae a fidei limitibus subruens, serpentis iaculo concidit. |
| 5 | Nam accersitus a Constantio principe, minisque perterritus, metuens ne senex et dives damna rerum vel exsilium pateretur, illico Arianae impietati consensit, et vocabulum homousion, quod simul cum Patribus sanctis caeteris Ecclesiis sequendum tradiderat, arreptus impietatis furore, damnavit: cuius quidem vitam, ut meruit, confestim exitus crudelis finivit. |