| 1 | 4. Philastrius, Brixiensis episcopus. |
| 2 | Hic longe ante beatissimum Augustinum edidit librum de Haeresibus, singulas quasque demonstrans, sive quae in populo Iudaeorum ante incarnationem Christi fuerunt, quas viginti octo enumerat, sive quae post Domini adventum Salvatoris, adversus catholicam fidem exortae sunt, quas idem centum viginti octo esse describit, sicut de eo idem vir magnae gloriae Augustinus, et doctor clarissimus, meminit. |