monumenta.ch > Isidorus > CAPUT XV. > papa Romanus
Isidorus, De viris illustribus, Praefatio. <<<     >>> II. Macrobius, diaconus

Isidorus, De viris illustribus, CAPUT PRIMUM Xystus, CAPUT PRIMUM Xystus, papa Romanus

1 2. Xystus episcopus Romanae urbis, et martyr, composuit ad instar Salomonis librum Proverbiorum, tam brevi eloquio, ut in singulis versiculis singulae explicentur sententiae.
2 Cui quidem opusculo haeretici quaedam contra ecclesiasticam fidem inseruerunt, quo facilius, sub nomine tanti martyris, perversorum dogmatum reciperetur assertio.
3 Sed is qui catholicum sese meminit, probando legat, et ea quae veritati contraria non sunt recipiat.
4 Quidam autem putant eumdem librum ab haereticis, non a Xysto, fuisse dictatum.
5 Refellit autem hanc opinionem beatissimus Augustinus, qui in quodam opere suo ab eodem martyre hoc opus compositum esse fatetur.
Isidorus HOME

bbb289.19v