Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT XV. De futura vita.
| 1 | 1. De illa autem vera beatitudine futurae vitae exponit sancta Scriptura: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). |
| 2 | De quibus Dominus ait: Erunt sicut angeli in coelo (Marc. XII, 25). |
| 3 | Et eiusdem Domini excelsius aliquid de his sermo denuntiat: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43); sol scilicet iustitiae timentibus nomen Domini orietur, in cuius pennis est sanitas, qui in monte faciem Moysi cum Elia coram apostolis evacuavit; cui dum sancti compatiuntur, simul congloriabuntur. |
| 4 | 2. In eo autem quod prius dixerat: Erunt sicut angeli in coelo (Marc. XII, 25), intuendum est quod sicut angeli prius per naturam mutabiles facti, quod probatum est in his qui ceciderunt, nunc vero immutabiles, ut peccare non metuant, nec possint, per Dei contemplationem effecti sunt, sic homines et ipsi per naturam mutabiles, quod in Adam et eius semine exploratum est, creati, post resurrectionem Conditoris contemplatione immutabiles effecti, nec desiderabunt peccare, nec poterunt; omnis enim rationabilis creatura quae Dei contemplatione reficitur, peccare non potest. |
| 5 | 3. Non quod liberae voluntatis arbitrium vitio carentes angeli et homines non habeant; omne enim quod volunt in illa vita, hoc faciunt, sed velle aliquid quod bonum non sit nequaquam possunt; unde quia nunquam male volunt, delictum aliquod omnino non committunt. |
| 6 | 4. Sed haec perfecta bona voluntas per contemplationem superni Conditoris perficitur, dum quod creatura per se habere non potuit, ipsius largitoris munere donatur; unde perspicue intelligitur quod angeli vel homines, qui sive in coelo, sive in paradiso, peccaverunt, Deum non viderunt, quoniam si illum vidissent, nullo modo postea possent delinquere. |
| 7 | 5. Sed haec contra respondens forte aliquis dicet: Cur ergo post visionem gloriae, unde facies Moysi in solitudine rutilabat, ad aquas contradictionis offendit? |
| 8 | Et Petrus post Unigeniti gloriam in monte cum Moyse et Elia ostensam, in atrio sacerdotum Dominum negavit? |
| 9 | Cui propositioni facile respondetur quod Moyses per angelum vel creaturam aliam posteriora gloriae vidit. |
| 10 | Et Petrus et caeteri discipuli per corpus humanum rutilare Christi divinitatem conspexerunt; si enim per semetipsam divinitatem conspexissent, nullo modo in carne postea vivere possent. |
| 11 | 6. Ipse namque Dominus Moysi respondit: Nemo videbit faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20). |
| 12 | Sancti ergo post resurrectionem non per figuras et aenigmata Dominum videbunt, sicut de hoc eodem gentium insignis Magister pronuntiat: Quia per speculum in aenigmate videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc cognoscam sicut cognitus sum (I Cor. XIII, 12). |
| 13 | Quemadmodum possessor Dominici pectoris conviva potens ait Ioannes: Videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2); quando complebitur quod Ecclesiae per Isaiam prophetam promittitur: Non erit ibi amplius sol ad lucendum per diem, neque splendor lucis illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam (Isai. LX, 19). |
| 14 | 7. Ex quo intelligitur quod non per creaturas, sed Domini ipsius maiestate Ecclesia illuminabitur, cum perpetuae felicitatis serenitate secura consortium angelicae dignitatis subire permittitur, in qua serenitate cuncta prospera sine arguente pressura possidebit; cum neque tenebris lux, neque morte vita, neque dolore salus, nec tristitia gaudium, neque senectute iuventus, neque amor charorum absentia, neque defectu, neque ulla vilitate pulchritudo, neque infirmitate fortitudo, neque iustitia peccato terminabitur, etsi supra haec etiam fuerint illa, quae nec cogitatus nec ulla ratio hominis adhuc in terra positi apprehendere valet. |
| 15 | 8. Ex his autem omnibus creaturis, quarum perstrinximus ordinem, quaedam ex nihilo, quaedam ex aliquo Conditor creavit; coelum enim et terram, mare et quae ex eis facta sunt, ex informi materia condidit; ipsam vero informem materiam, et angelorum ordines, de quibus praediximus, et animam humanam, ex nihilo fecit. |
| 16 | Animam etenim neque de semetipso, neque de aliqua qualibet subiacente creaturarum corporalium materia, fieri Deus instituit, quoniam non Dei partem, sed Dei creaturam credimus esse. |
| 17 | Si enim de semetipso eam Deus fecisset, nequaquam passibilis, et mutabilis, et misera esset. |
| 18 | 9. Item, si ex creaturis corporalibus illam creasset, corporale aliquid in sua natura haberet, aut calorem de igne, aut flatum ex aere, aut humorem ex aqua, aut crassitudinem et soliditatem ex terra haberet; sed quia his omnibus caret, incorpoream illam esse conditam convenit, et per ipsam incorporalitatem, et aeternitatem, et mutabilitatem, et liberi arbitrii potestatem, eamdem cum angelis habere substantiam, creandique originem dignoscitur. |
| 19 | Haec autem Dei imago non in aeternitate similitudinem in arbitrio libere possidet; de qua imaginis Dei similitudine impressa Propheta commemorat, dicens: Signatum super nos lumen vultus tui (Psal. IV, 7). |
| 20 | 10. Utrum autem singulis corporibus sigillatim a Deo mittantur, an ex Adam venire, et ex parentibus, sicut nascentium corpora, putandum sit, cum a multis et sapientibus viris disputatum sit, et tamen de hac quaestione nihil cui plus fides accommodanda esse potuerit reliquerint, quid nos de tanta et tam periculosa re aliquid tentare oportet, vel quid nos ad horum ambages, in quibus se invicem partes vincunt, cum proprias expositiones astruere non possunt, proferre emolumenti confert? |
| 21 | 11. Et idcirco, ne supra nos aliquid appetamus, hanc quaestionem, quae a multis scriptoribus insolubilis esse dicta est, scientiae Conditoris reservemus, quoniam quaecunque ex carnibus agni paschalis comedentis saturitas consumere non potuerit, cura non exigua vorax crastino flamma consumit, per quod intelligitur quia omnia quae Scripturae sacrae corpore nostrae investigationis scientiam effugiunt, dominicae sapientiae rogo igne illustrata et consummata fiunt. |
| 22 | 12. Sed et illa quae velut per exiguam fenestram nostri sensus et sapientiae ex ante aliqua eius gratiae illuminatione attigimus, ad perfectum omnia scire, sicut oportet, non valemus; ex parte enim cognoscimus, quandiu in hoc saeculo sumus; sed si ad illud Patris luminum inaestimabile lumen perveniamus, tunc cognoscemus sicut cogniti sumus. |
| 23 | 13. Ecce, venerabilis Pater, de ordine creaturarum tibi proponenti, iuxta ingenioli mei modulum, compendioso sermone summatim respondi. |
| 24 | Cuius munusculi mercedem orationibus tuis compensabo; non quod exiguitatis meae obsequium in obedientia tua veneratione et auctoritate conferre possit digna, sed obedientiae conatus et ea quae non valet assequi, implet; nam et in gazophylacio templi pauperis vidulae aeris exiguum munus multorum divitum auro copioso praefertur, et in aurato tabernaculo, ubi argentum et gemmarum pretiosarum, byssi et purpurae, et hyacinthi, et cocci, dona conferuntur, etiam eorum qui pelles caprarum deferunt diligentia non despicitur. |
| 25 | 14. Hanc igitur et tu simili modo meae parvitatis obedientiam placido pectoris tui portu non dedignare, et contra garrientium instabiles fluctus temone tuae auctoritatis praesentis opusculi naviculam non te pigeat gubernare. |
| 26 | Ego enim, bonis et catholicis lectoribus consentiens, invidorum non curo querelas, qui sine pennis in terra reptantes volatu ranarum nidos avium irrident. |
| 27 | Contra quos tuae rationis scuto protectus, et Domini pergam suffragio armatus, ad patriam festinare tutus utroque latere curabo. |
| 28 | Deo enim placere curantes, minas hominum penitus non timemus. |
| 29 | Deo gratias. |
| 30 | Amen. |