Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT XIV. De igne purgatorio.
| 1 | 1. At vero hi qui aeternae vitae solatia percipient, bino et ipsi modo largitionis munere regni coelorum beatitudinem sument. |
| 2 | Quibusdam namque ex his adhuc in terra positis, dum pro Christo pauperes efficiuntur, regnum coelorum non promittitur, sed absens licet in labore et fatigatione perseverantibus interim donatur, cum dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). |
| 3 | 2. Similiter et qui persecutiones hominum pro iustitia sustinent, eadem mercedis retributione gaudent, dum subinfertur: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). |
| 4 | Non dixit quoniam ipsorum erit, ut vocationem futuram sperarent, sed cum a corporibus exibunt, velut per semetipsos recepturi sunt quod in corporibus commorantes interim dono largitoris possident; atque idcirco et his adhuc in terra positis dicitur: Quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. |
| 5 | Et quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVIII, 18). |
| 6 | 3. Ac si diceret: in hoc intelligitur quod regnum coelorum adhuc in terra commorantium vestrum est, dum quemcunque a peccatis solveritis, ut illius possessor esse possit, hoc possidebit; et quemcunque in massam perditionis destinatum excluseritis, ab eodem regno exclusus erit. |
| 7 | His igitur praecepit Dominus: Gaudete, et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Matth. V, 12). |
| 8 | Ac si diceretur, dum nomina vestra de terrenae haereditatis consortio causa regni coelestis deleta sunt, et abiecta, vos aeternae patriae haeredes interim scribi necesse est. |
| 9 | 4. Hi ergo cunctas in hac vita pressuras et mala recipientes, absque examinis aliqua tribulatione et, ut ita dicam, sine vocatione aeternum refrigerium intrabunt; quorum gratia et aliqui post purgationem vocabuntur, solatium sine fine possidebunt, quibus post examinationem dicetur: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum (Matth. XXV, 34). |
| 10 | Quod propter solatia pauperum, imo Christi in pauperibus, possidere merebuntur, dum esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestitum, vaganti domum, infirmanti et in carcere posito Christo praebentes visitationem, in suis minimis fratribus ministratio praebebatur. |
| 11 | 5. In ipsorum autem vocatione manifestum videtur quod nunc usque longiuscule a Christo, quamvis in dextera fuerint constituti, sunt, quibus postmodum dicitur a summo iudice: Venite, benedicti (Ibid.). |
| 12 | Ac si diceret: Qui huc usque in examinationis purgatione, quandiu aliquid habuistis immunditiae quod iudicii igne purgaretur, a salute longiuscule fuistis, nunc, ad purum examinati ab omni, vel modica, culparum labe, propius accedite et venite. |
| 13 | 6. Quasdam culpas in futuro remitti Dominus ipse non denegat, cum dicitur: Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet redemptionem neque in hoc saeculo, neque in futuro, sed reus erit aeterni delicti (Marc. III, 29). |
| 14 | Ex quo intelligitur quaedam esse peccata quae etsi in hoc saeculo non remittantur, in futuro tamen iudicio per ignem deleri possunt. |
| 15 | Si autem ita non esset, hanc distinctionem Dominus nequaquam posuisset. |
| 16 | 7. De quo igne Baptista Ioannes, Dominici praecursor adventus, loquitur ad Iudaeos: Venit post me, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto ei igne (Matth. III, 11). |
| 17 | Hoc est: Qui peccata vestra quae praecesserunt Spiritu sancto per aquae baptismum abluet, vel solvet, et quaedam ex his quae postea sequentur criminibus per ignem purgatorium remittet. |
| 18 | De illo enim igne, qui non mundare impios iudicatos, sed perdere damnatos accenditur, ab eodem Ioanne paulo post subinfertur: Cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum; paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12; Luc. III, 17). |
| 19 | 8. Aliud enim est, igni baptizari, aliud igni comburi inexstinguibili. |
| 20 | De quo etiam igne idem Ioannes ait: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10). |
| 21 | De igne vero purgationis Dominus ipse in Evangelio loquitur: Qui autem dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae (Matth. V, 22). |
| 22 | Non dixit ignis aeterni; nempe quia hoc delictum per ignem purgatorium, potius quam perpetua flamma, puniri credendum est. |
| 23 | 9. De hac quoque differentia eorum quos ignis futuri laesura non tanget, et eorum qui post ignis detrimentum salutem percipient, Paulus apostolus exponit, ita dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Iesus Christus. |
| 24 | Alius autem superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; alius vero ligna, fenum, stipulam; si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cuius arserit opus, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 12 seq.). |
| 25 | 10. Per haec autem duo aedificia, id est, aurum, et argentum, et lapides pretiosos, et ligna, fenum, stipulam, perfecta et minus perfecta, super fidem Christi aedificata opera designantur; sed illa, quae per ligna, fenum, stipulam designantur, quamvis fragilia, non tamen polluta fieri demonstrantur. |
| 26 | 11. Unde intelligitur, non principalia crimina, quae maculant (quorum operarios a regno Dei Paulus exclusit), sed illa quae non multum nocent, quamvis minus aedificent, per haec posse designari, hoc est, inutiliter matrimonio legitimo uti plusquam sufficit; ciborum abundantia vesci immoderate; quacunque re laetari; ira usque ad verba intemperata moveri; rebus propriis plusquam necesse est delectari; negligentius orationi quam horarum expetit convenientia insistere; vel tardius quam competit surgere; immoderate risu vocem exaltare; somno plusquam necessitas exigit corpus indulgere; verum reticere; otiosa loqui; quod non ita in re sit, opinari verum; quod falsum putaveris, in rebus quae ad fidem non pertinent, approbare; bonum quod faciendum est negligenter oblivisci; inordinatum habitum habere. |
| 27 | Haec, et his similia, peccata per ignem purgari posse, non est denegandum, et eorum factorem, si maioribus non gravetur, sic tamen quasi per ignem salvari putandum est. |
| 28 | 12. Poenitentes autem in extremo vitae praesentis termino, utrum hic plene remissionem peccatorum accipiant, an igne purgatorio eorum delicta deleantur, ipse scit qui, renes et corda conspiciens, poenitentiae dignitatem considerat, qui latroni in cruce pene iam sine tempore, sine opere poenitenti respondit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). |
| 29 | Et ad Ezechielem inquit: Quacunque die conversus fuerit impius ab impietate sua, omnium iniquitatum quas operatus est non recordabor (Ezech. XXXIII, 12). |
| 30 | Sed de illo purgatorio igni hoc animadvertendum est, quod omni quem excogitare in praesenti potest homo tormentorum modo et longior et acrior sit. |