Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT XIII. De diversitate peccantium, et loco poenarum.
| 1 | 1. Sed quoniam peccatorum diversa conditio est, sunt quaedam crimina, quae per ignem iudicii purgari possunt; quaedam vero aeterni ignis poena plectenda sunt; et ex his quaedam aeterna poena digna fiunt, quaedam ad iudicium non perveniunt, quaedam post iudicii examinationem perpetuae damnationis sortem subeunt; sicut Paulus apostolus inquit: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praeeuntia ad iudicium; quosdam autem et subsequuntur (I Tim. V, 24). |
| 2 | 2. De his enim qui iudicio carent, Dominus ipse protestatur et dixit: Qui non credit in Filium iam iudicatus est (Ioan. III, 18). |
| 3 | Unde intelligitur quod qui fidei sortem subire non merentur, nec gratiam baptismi consequuntur, ad futurum non exituri sunt iudicium, sed ex hac vita Evangelii sermone examinati exibunt, quo scribitur: Amen dico tibi, nisi renatus quis fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Ioan. III, 3). |
| 4 | His etiam Psalmistae verba concordant, quibus ait: Non resurgunt impii in iudicio (Psal. I, 5). |
| 5 | 3. Qui autem post ablutionem baptismi peccatorum multitudine gravantur, et ipsi in duas factiones dividuntur: quidam namque ex ipsis, priusquam ex ipsa vita exeant, Scripturae sacrae vocibus iudicantur; de quibus Paulus apostolus loquitur, dicens: Nolite errare: neque adulteri, neque fornicarii, neque ebriosi, neque maledici, neque idolis servientes, neque avari, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). |
| 6 | Qui enim haec et his similia crimina capitalia usque ad mortem absque medicamento faciunt, iudicati de ea vita ad perpetuas poenas exibunt. |
| 7 | 4. De quorum reatu conviva pectoris Domini Ioannes loquitur: Est peccatum usque ad mortem? |
| 8 | non pro illo dico ut roget quis (I Ioan. V, 16). |
| 9 | Ad mortem enim peccatum deducit, qui licet in extremo vitae termino de praeteritis criminibus poenitudinem agere negligit. |
| 10 | Et notandum est, iuxta Iacobum apostolum, quod qui in uno ex his offenderit, factus est omnium reus. |
| 11 | Qui enim dixit Non moechaberis, ipse dixit Non occides. |
| 12 | Quod si non moecharis, occidas autem, factus es legis transgressor (Iac. II, 10). |
| 13 | 5. Quidam vero ad extremum divini examinis iudicium, qui his capitalibus criminibus non involventur, reservati, ex hoc saeculo vadunt, et tamen sententia superni iudicis aeternae damnationis sortem subibunt, qui, misericordiae opera contemnentes, Christum in pauperibus nec cibo, nec potu reficiunt, nec vestibus induunt, nec hospitio recipiunt, nec illi infirmantibus, et alligatis in metallis, et carceribus visitationis solatia ferunt, propter quod ab ipso audient: Ite, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41). |
| 14 | 6. Non enim ad appetenda regna coelorum sufficit non agere mala, si quis non curavit facere bona; per prophetam enim Isaiam pariter a Domino praecipitur: Quiescite agere perverse, discite benefacere (Isai. I, 16). |
| 15 | Per Psalmistam quoque haec eadem verba idem Domini Spiritus concinnat, dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). |
| 16 | Et ut ostenderetur quod post terrorem tam terribilis huius quam praediximus sententiae nulla poenitudine iudex flecteretur, in fine cunctae disputationis ita subinfertur: Tunc ibunt hi in ignem aeternum (Matth. XXV, 46). |
| 17 | 7. De illius autem ignis aeterni loco, id est, inferni ergastulo, multi dixerunt quod corporalis locus sit, ubi peccatorum corpora cruciabuntur; nisi enim ignis ille corporalis et locus esset, quomodo resurgentium corpora cruciata teneret, in quibus corporalitatis veritas ita passibilis erit, ut stridoribus dentium et lacrymabilibus fletibus subiaceat; sicut ipsius Domini et iudicis verba declarant, dicentis: Inutilem autem servum mittite in tenebras exteriores. |
| 18 | Illic erit fletus et stridor dentium (Marc. XXV, 30). |
| 19 | Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur (Isai. LXVI, 24; Marc. IX, 45)? |
| 20 | 8. In quo dicitur loco ad regem Babylonis per Prophetam ita: Subter te sternetur tinea, et opertorium tuum erunt vermes (Isai. XIV, 11.) De quo loco quidam etiam dixit: Sicut terrae in profundo aquarum, sic inferna in profundo terrarum sunt. |
| 21 | Unde de illo scriptum videatur illud quod scriptum est: Quod neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram, inventus est, qui possit aperire librum, et solvere signacula eius (Apoc. V, 2). |
| 22 | Unde perspicue patet hunc locum qualemcunque sub terra esse, qui infernus inferior et terra oblivionis vocitatur. |
| 23 | 9. Sed hic ignis dum praeparatus diabolo dicitur, et angelis eius, quali corporalitate esse putandus est, qui angelos cruciare potest? |
| 24 | Animam quoque divitis, exutam corpore, infernalis ille ignis cruciasse describitur, dum dixit: Quia valde crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). |
| 25 | Nisi forte hanc virtutem ille ignis et locus habet, ut angelos et animas, et corpora, eodem modo cruciare possit et retinere. |
| 26 | Vel certe dum de filiis resurrectionis et aeternae beatitudinis dicitur: Et erunt sicut angeli in coelo (Marc. XII, 25). |
| 27 | 10. Nimirum et filii aeternae damnationis, cum ad poenam ignis aeterni corpora resumpserint, et ipsi erunt sicut daemones in inferno; ut filii bonae resurrectionis, cum sint filii Dei, bonorum angelorum consortium, et filii aeternae mortis, cum sint filii diaboli, consortium angelorum Satanae subeant. |
| 28 | De quibus dicitur: Et congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur (Isai. XXIV, 22). |
| 29 | Quod utrum ad augendas an ad minuendas poenas futurum sit, ignoramus. |