Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT XI. De situ orbis terrarum, quem inhabitat genus humanum.
| 1 | 1. Porro de terrarum orbis situ, quem inhabitat genus humanum, Psalmista ad Dominum ait: Qui fundasti terram super stabilitatem suam; non inclinabitur in saeculum saeculi. |
| 2 | Abyssus, sicut vestimentum, amictus eius; super montes stabunt aquae (Psal. CIII, 6). |
| 3 | Ex quo intelligitur non super alterius elementi soliditatem, nisi super suimet stabilitatem et firmitatem terram esse fundatam. |
| 4 | Utrum vero sibi aliquid, sicut ipsa aquis, et aquae aeri, et aer spatio superiori, et ipsum firmamento, et firmamentum aquis superioribus, substitutum sit, ipse novit, qui ubique et undique cuncta conspicit. |
| 5 | 2. Ea vero parte quae hominibus ad habitandum data est, quadrifarium orbem statutum esse multi prodiderunt auctores: quarum partium quatuor vocabula quatuor litteris nominis primi terrigenae, hoc est, Adam, incipere, sapientes intelligunt. |
| 6 | Anatole, scilicet, Dysis, Arctus, Mesimbria, id est, Oriens, Aquilo, Auster, Occidens. |
| 7 | Conveniebat enim ut qui suo genere totam terram impleret, suo nomine quatuor quadrati orbis partium vocabula colligeret. |
| 8 | 3. Quatuor quoque temporum articulis anniversario ordine distinguitur, atque impleto anni spatio, terreni orbis dispensatio semper sine cessatione in circulum redigitur. |
| 9 | Veris autem tempore, quo mundus fuerat institutus, semper vernat; aestate autem floret, et fructificat; autumno maturescit, et aptum suorum fructuum mortalibus usum tribuit; hieme vero decidit, et arescit. |
| 10 | 4. Sed hanc augmenti sui et decrementi consuetudinem patitur quandiu servituti corruptionis obnoxia mortalium officio mancipatur. |
| 11 | Cum enim nascendi et moriendi in hominibus conditio cessaverit, tunc etiam viriditatis, et ariditatis suae incrementa et damna ipsa terra non habebit, cum Isaiae vaticinium, imo Domini per Isaiam completum fuerit: Ecce ego creo coelos novos, et terram novam, et non erunt in memoria priora, sed gaudebitis, et exsultabitis in his quae ego creo. |
| 12 | 5. Quoniam dum immutatis corporibus homines spiritualiter vivent, necesse est ut immutata in melius habitandi loca, id est, spiritualia habitent. |
| 13 | Hoc corpus (ut Paulus ait) seminatur in corruptione, surget in incorruptione. |
| 14 | Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale; seminatur in contumelia, surget in gloria. |
| 15 | Necesse est enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 42 seq.). |
| 16 | Cum enim corruptio et mortalitas in corporibus esse desierint, tunc mortalibus uti et corruptilibus homo non necesse habebit. |
| 17 | 6. Quod et in Dominici corporis resurrectione probatum fuisse Evangelia sancta confirmant, dum linteamina, quibus fuerat involutum, post resurrectionem eius in monumento sola posita esse denuntiant, quemadmodum de Petro dicitur: Et vidit linteamina sola posita, et abiit, et secum mirans quod factum fuerat (Ioan. XX, 5). |
| 18 | Novis ergo corporibus, non indigentibus iis quae vitae corruptibilis usus requirit, nova terra cum novo coelo ad habitandum creabitur, hoc est, huius terrae natura et superficies in spiritualem statum, qui spiritualibus conveniat, absque aliqua mutabilitate instaurabitur. |
| 19 | 7. Sed quando hoc fiet? |
| 20 | Quando Ierusalem laus creata fuerit in terra, et populus eius gaudium, et exsultatio, et quando sancti in his quae Dominus creat gaudebunt, et quorum sol non occidet, et luna non minuetur; cum redempti a Domino venerint in Sion cum laude, et laetitia fuerit sempiterna super caput eorum, et obtinuerint gaudium, et laetitiam, et fugerit dolor, et gemitus, et completi fuerint dies luctus eorum, et lugentes consolati fuerint, et absterserit Deus omnem lacrymam ab omni facie sanctorum, et opprobrium populi sui deleverit, et omnium lugentium Sion moeror depositus fuerit, et acceperint coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris, et vocati fuerint in ea fortes iustitiae: cum benedicti ad dexteram venerint, et sicut sol fulserint in regno patris eorum. |