Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT X. De paradiso.
| 1 | 1. Et quoniam post aquas terra in elementorum ordine statuta est, primum de paradiso dicemus, ubi primorum hominum habitatio exstiterat; quamvis commemorandi loco sermo ponendus sit, de quo plurimorum diversae sententiae prolatae sunt, utrum ipsa immortalis vita, qua homines ante peccatum donati sunt, paradisi nomine dicta est, an totus hic terrarum orbis tam commode innocenter viventibus dispositus fuerat, ut paradisus diceretur, quatenus quandiu inculpabiliter sine ullo vitio possessores vixissent, etiam terrae eius habitatio iisdem cuncta feliciter absque ullo labore ministraretur, ac postmodum ipsis peccantibus atque in deteriora mutatis, etiam orbis eorumdem vitio et vindictae sententia mutatus est atque obscuratus (quomodo de sole diximus et luna), et sui decorem et frugiferam vim, etsi non totam, maxima tamen ex parte amisisset, ut quae beatitudini et felicitati bene viventium opitulaverant male viventium vindictas cumularent. |
| 2 | 2. An etiam spiritualiter aliquis locus huius felicitatis beatitudine plenus, hominibus suae creationis meritum servaturis, dispositus fuerat, in quo nihil quo beatitudinem corporalem laederet, quandiu mandati patientia servaretur, inerat? |
| 3 | Cui sententiae Scripturae Geneseos auctoritas non mediocriter suffragatur, dicentis: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum a principio, in quo constituit hominem quem formaverat (Gen. II, 8). |
| 4 | A principio enim plantatus paradisus dicitur, dum principatum orbis specialiter hic locus tenere videtur, in quo primus homo statim post sui conditionem constitutus fuisse non dubitatur. |
| 5 | 3. Etenim omnibus modis conveniebat ut caput et principium humani generis in capite et principio poneretur orbis, ut inde hominum propago membrorum suorum incrementa sumeret, unde terrarum orbis, quem inhabitat, initium acciperet. |
| 6 | Cuius paradisi statum cum eadem Scriptura enumerat frugiferis arboribus consitum, et fonte magno, quo totius terrae facies rigatur, adornatum enarrat, dum appositum ibi hominem ita inquiens loquitur: Ex omni ligno paradisi comede (Gen. II, 16). |
| 7 | Et mulier ait: De fructu lignorum quae sunt in paradiso vescimur (Gen. III, 2). |
| 8 | Et paulo ante profertur: Et fons ascendebat de terra irrigans universam superficiem terrae (Gen. II, 6). |
| 9 | 4. In quibus rebus historialiter absque ullis aenigmatibus, ipsius Scripturae veritatem servari quid impediret, quomodo et de omnibus quae de principio nascentis totius creaturae visibilis continet corporaliter etiam auctoritas elucet? |
| 10 | Factum namque firmamentum, et mare, et terram, et luminaria, et stellas, aquatilia etiam, atque animalia terrena, et hominem ipsum, sicut Scriptura Geneseos investigat historialiter, absque ullis aenigmatibus credimus. |
| 11 | 5. An in hoc solummodo, quod paradisi locum frugiferis consitum arboribus, et magno fonte illustratum, commemorat, nisi in aenigmate non recipiemus? |
| 12 | Sed hoc utroque modo potest intelligi, id est, et secundum rerum gestarum historicam narrationem, et secundum tropologiam, id est, iuxta moralem explanationem. |
| 13 | 6. Scriptura etenim sacra ratione tripertita intelligitur, cuius primus intelligendi modus est cum tantummodo secundum litteram sine ulla figurali intentione cognoscitur, ut sanctus Hieronymus ait: Actus apostolorum nudam quidem mihi videntur sonare historiam. |
| 14 | Secundus modus est cum secundum figuralem intelligentiam absque aliquo rerum respectu investigatur, ut prima et extrema pars Ezechielis, et Cantica Canticorum, et Evangelii quarumdam parabolarum expositio, quae aliud loquuntur, et aliud agunt. |
| 15 | 7. Tertius modus est cum, salva historica rerum narratione, mystica ratione intelligitur, sicut arca Noe, et tabernaculum, et templum historialiter facta sunt, et intellectualiter Ecclesiae mysteria per haec designantur. |
| 16 | Sic nimirum et paradisi locus prioris Adae, qui forma futuri exstiterat, et Ecclesiae futurae, quae est terra sequentis Adae, mysteria praefigurabat. |
| 17 | 8. Dum vero ibi nomo immortaliter et beate viveret, nunquid et totius orbis subiectio sibi non subiaceret? |
| 18 | Quid enim illum ab ingressu orbis intercluderet, qui in creaturis nocere sibi aliquid non timeret, dum ignis non ureret, non aqua mergeret, non bestiarum fortitudo mactaret, non spinarum vel cuiuscunque rei aculei vulnerarent, non absentia aeris suffocaret, non omnia quae nocent mortalibus, impedirent? |
| 19 | 9. Corpus enim immortale, et invulnerabile, et illaedibile, nihil quod mortem, et vulnus, et laesuram inferret in omnibus creaturis, quoadusque Creatorem offenderet, per inobedientiam invenerit. |
| 20 | Paradisi ergo habitatorem lustrare omnia quae sibi fuerant subiecta quid prohibuit, cum et hoc facere Dominus eum non solum non interdixit, sed imperavit, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam; et dominamini piscibus maris, et volatilibus coeli (Gen. I, 28). |
| 21 | 10. Sicut enim angelis in his quae sibi subiecta sunt a sede coeli discurrere liberum est, et tamen in coelo habent sedes, quid et homines in paradiso constitutos discurrere per omnem creaturam sibi subiectam sine suo labore impediret? |
| 22 | Quemadmodum namque a dolore, et senectute, et morte, immunia corpora possidebant, ita et omni labore et pigredine carentia habebant. |
| 23 | 11. At vero cum paradisi colonus in loco suae terrenae felicitatis peccatum commisisset, in maledictae terrae habitationem detrusus, protinus illa omnia, quae prius possedit, partim amisit, partim cum labore conservavit. |
| 24 | Et illo excluso a sede beatitudinis, possibilitas iterum redeundi interclusa est, et ita factum est, ut quemadmodum angelus apostata, cum suis de summa sui paradisi serenitate deiectus, caliginosum huius aeris locum sortitus est, sic et homo de sui paradisi terrena beatitudine in maledictae huius terrae habitationem detrusus est. |
| 25 | 12. Sic etenim scribitur: Et eiecit illum Dominus Deus de paradiso, et proiecit in terram de qua sumptus est. |
| 26 | Et constituit ante paradisum cherubim, habentem flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae (Gen. III, 23). |
| 27 | In quo demonstratur, quod quamvis ligni vitae viam cherubim dicitur custodire, ne tamen homines regredi possent, totum etiam paradisum iubentur defendere, dum flammeum gladium non ante lignum solummodo vitae, sed ante totum paradisum Scriptura indicat esse positum. |
| 28 | 13. Non satis autem elucet de qua arbore specialiter Adam comederit, sed clarum est quod statim post peccatum nuditatem suam fici foliis arboris texit, cui soli in tempore suae carnis Dominus Iesus, paulo ante quam mortem pro Adae delicto suscepisset, maledixit, et cito aruit, cum diceret: Nunquam fructus ex te nascatur in aeternum (Matth. XXI, 19), hoc est, qui hominibus ultra, sicut superius diabolus, nocere possit. |
| 29 | Ecce in hanc arborem, id est, ficum, maledictum delicti Adae, quae totam terram inficeret, priusquam sanguinis sui rore ipsam mundaret, Christus collegit. |
| 30 | 14. Utrum autem ab hac primitus homo culpam, an de alia susceperit, pro certo Deus viderit. |
| 31 | Attamen illa, quaecunque nunc est, quae tunc scientiae boni et mali arbor dicta fuerat, non est putandum quod tantum nunc utentibus nocere possit, quantum potuit tunc in paradiso constitutis, ut etiam nunc utentibus ea arbore mortem conferre possit; non enim in arboris natura mortiferum aliquid inesse credendum est, aut etiam ut boni et mali scientiam facere valeret, sed mandati Domini transgressio, quo praeceptum est ne de hoc ligno comederet, mortem efficit. |
| 32 | 15. Cuius obedientia si esset, hoc erat scire bonum; et inobedientia dum fuit, hoc est nosse malum. |
| 33 | Quorum tamen distantiam homo nisi transgressione intelligere non potuit; quando enim solummodo bonum possidebat, quid esset malum et quomodo sibi noceret ignorabat. |
| 34 | Ut autem manifestum sit quod in hoc ligno qualicunque praeter originalem inobedientiam nihil inesset nocivum, ecce non huius, sed ligni vitae via excluditur, in cuius exclusione prioris delicti misericorditer remissio praeparatur. |
| 35 | 16. Si enim homo post peccatum illud originale de ligni vitae fructu comedisset, commissi penitus maculam misere in aeternum et infeliciter in corpore senectuti et doloribus obnoxio moriendo deponere non posset; nullo enim alio modo hoc delicti facinus deleri nisi morte Dominus praeparavit, quod per adventum postea in carne Filii sui Iesu Christi futurum esse praescivit, et praedestinavit, ut per illius mortem nostra culpa moreretur, et per illius resurrectionem lex nostrae mortis evacuaretur, et per ipsius corporis ascensionem, et in coelo mansionem nostrae humanitati immortalitas donaretur, et angelicae et spiritualis vitae consortium quod nobis in principio praeparatum est, donaretur; sicut et in extrema futuri iudicii vocatione in dextera constitutis certum est a Domino dictum: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi. |