Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT IX. De natura aquarum et cursu Oceani.
| 1 | 1. Post aeris spatia cum suis habitatoribus cursa, nunc ad aquae elementum, quod inter aerem et terram constitutum est, intentio dirigitur: cuius congregatio, sicut Geneseos scriptura declarat, mare vocatur, cum dicitur: Et congregationes aquarum appellavit maria (Gen. I, 10). |
| 2 | Quarum ea pars quae per fontes, et flumina, et stagna, terris interfunditur dulcedinem habet, ut et sitientibus animalibus potamenti, et caeterorum usuum solatia praeberet, et alendis fructibus terram fecundius irrigaret. |
| 3 | 2. Propter quod et imbres, qui e nubibus cribrati per aerem defluunt, ut aptius ad frugiferam vim, et sedandam sitim, sicut ante diximus, subvenirent, sapidi fiunt. |
| 4 | Ea vero pars immutata aquarum, quae per magna terrarum spatia dilatatur, et aquae ipsius fines occultantur, salsuginem et acriorem saporem insitum sibi naturaliter tenet, ut convenienter humanis usibus fructus, quos sapidi liquoris non haberet unda, utilius nutriret. |
| 5 | 3. Sed utrum sapidum an salsum saporem naturalius, an aequaliter utrumque, aquae habeant, pro certo Deus viderit; quamvis et plerique salsuginem naturalem esse aquarum saporem putant, dulciorem vero terrae aut aeris natura condiri aestimant; sed tamen quemadmodum salsa aqua per humum perfusa dulcescit, ita et dulcis aqua per marinorum olerum cineres infusa salsi protinus saporis fit; unde uterque sapor naturalis esse suo modo non est difficilis credi, dum ab alterutro in alterum uterque potest refundi. |
| 6 | 4. Maris vero fretibus crebro terrarum spatia distinguuntur, ut et gentium terminos intercluderet, et munificentia suorum fluctuum omnes provincias diversorum populorum ditaret, et inter omnes patrias cuncta commutata invicem commercia necessaria ministraret. |
| 7 | Quantam vero concordantiam cum lunae cursibus inundatione et recessu Oceanus habeat, intuentibus diligenterque animadvertentibus perspicue patet, qui quotidie ad terram bis venire ac recedere per horas viginti quatuor indesinenter videtur, cuius cursus tota convenientia in ledonis et malinae divisus vicissitudines partiatur. |
| 8 | 5. Sed ledonis assisa sex semper horas incrementi sui immutata consuetudine complet, et per totidem horas ipsa spatia quae texerat retegit. |
| 9 | Malinae autem assisa quinque horas suae inundationis agit, et per septem horas eiusdem recessu ea littora quae compleverat vacua reddit; quae tantam concordiam cum luna videtur habere, ut in eius medio semper luna nascatur, quae per septem dies, et duodecim horas, et quartam diei partem, diligenti exploratione perseverare videtur. |
| 10 | 6. Et ita fit ut cum iterum luna plena minuitur, etiam malina rursum tenebrosa dimidiatur; interpositis vero spatiis ledo deprehenditur, qui nec plenilunium, nec nascentis lunae initia unquam adire cernitur, et per hanc vicissitudinem efficitur ut per omnem communem annum XXIV malinae et totidem ledones numerentur; in embolismo autem viginti sex malinae, et eiusdem numeri ledones inveniuntur, quia per omnia cum lunae cursu inseparabiliter marinus comitatur. |
| 11 | 7. Quatuor vero ex his, hoc est, temporum, quatuor mediae, duae scilicet aequinoctiales malinae, et aliae duae, cum aut dies aut nox incrementi et decrementi sui finem faciunt, solito validiores, sicut oculis probare licet, ad inundationem altiores fieri videntur, et maiora littorum spatia retegere cernuntur. |
| 12 | Et quoniam impossibile est ut non aliqua, licet nobis incognita, spatia deserat, quando per nostrarum terrarum solum exundat, sicut eadem loca a nobis recedens implet, ut nostra assisa ibi sit recessa, et nostra recessa ibi sit assisa, dimidium maris ministerium ignorare fateri compellimur. |
| 13 | 8. Sed in hoc et multis similibus nihil nostrae scientiae conceditur, nisi Creatoris potentiam atque immensitatem clamare, qui omnia in numero, pondere et mensura disposuit (Sap. XI, 21). |
| 14 | Et interim cum insigni Gentium magistro dicere: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. |
| 15 | Cum autem venerit quod perfectum est, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 9). |
| 16 | 9. Ex hoc autem lymphatico elemento piscium et avium, hoc est, omnium aquatilium et volatilium diversa genera facta fuisse Geneseos scriptura pronuntiat. |
| 17 | Sed piscium, id est, omnium quae in aquis vivunt animantium, CLIII esse genera philosophi qui de rerum naturis ratiocinantur enumerant, quem numerum apostolica sagena velut ex omni genere piscium congregans contraxerat. |
| 18 | 10. Aves vero utrum et ipsae hunc suorum numerum generum habeant, an maiorem, an minorem, etsi sint aliqui qui aestiment, tamen quia grandi hoc auctoritate firmare non possunt, nec sequendi, nec respuendi sunt; sed cum de aqua omnium avium origo processerit, unde tam diversae earum consuetudines manendi, seu vivendi, seu natandi exstiterint, ut aliae in salsis undis semper supernatent, et victum habeant; aliae in dulcium aquarum stagnis et fluminibus commorentur? |
| 19 | Aliae in terra sine ulla natandi consuetudine degunt, quarum aliae in campis, aliae in silvis, aliae in montibus, aliae in palustribus locis fieri consuescunt. |
| 20 | Alias ad volandum penna non sublevat, aliae ita excelsa ac remota aeris spatia volando penetrant, ut aestatis tempore etiam nivem de altissimis nubibus suis pennis deferant. |
| 21 | 11. Nisi forte has tam diversissimas consuetudines originis, quamvis de aqua, diversitas conditionis in omnibus avibus efficit, ut ex his aliae de salsa unda, aliae ex dulci aqua, aliae de herbarum rore, aliae ex arborum constillatione, aliae ex paludum humore, aliae ex montium confluxione, aliae ex aeris vapore, aliae ex altissimarum nubium fluida conspiratione conditae sint, atque illud earum unaquaeque naturaliter quod suae conditionis origini pertineret assuesceret, ut ibi et inde quaeque avis viveret, unde prius ut esset habuisset. |