monumenta.ch > Lactantius > 3 > 12 > 9 > 8
Isidorus, De ordine creaturarum, VII. De spatio inferiori, et hemisphaeriis diversis. <<<     >>> IX. De natura aquarum et cursu Oceani.

Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT VIII. De diabolo et natura daemoniorum.

1 1. In hac autem turbulenta ac nebulosa aeris huius mansione de sublimi felicitate, ut diximus, angeli repulsi cum suo principe commorantur.
2 Sed ille princeps Satanas et diabolus nominatur, reliqui vero spiritus ipsius principis ministri, qui prius angeli fuerant, nunc daemones vocantur.
3 Quemadmodum etenim merita, sic et nomina mutaverunt et loca; sed tamen et nunc per Scripturas antiquo vocabulo, eo quod isti nequitiae sunt nuntii, sicut boni spiritus sunt nuntii iustitiae, saepe angeli vocantur.
4 2. Sicut in Evangelio scriptum legitur: Quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41).
5 Et Apostolus ait: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7).
6 Sed has etiam sedes usque in iudicii tempus sub exspectatione terribilis Domini adventus, non sine timore ac tremore, licet infructuoso, interim possident; sicut apostolica dicta perhibent, quibus dicitur: Nam et daemones timent, et contremiscunt (Iac. II, 19).
7 Et ut manifestum sit quod sub exspectatione temporis, in quo durius indicabuntur, vel potius perdentur, hunc locum aeris habitant spiritus immundi, qui in praesentia Salvatoris clamabant: Quid nobis, et tibi, Iesu fili Dei?
8 venisti huc perdere nos ante tempus (Luc. IV, 34)?
9 3. In adventu namque aeterni iudicis (quando communis sanctorum omnium oratio complenda est, dicentium: Fiat voluntas tua et in terra, sicut in coelo [Matth. VI, 10] ) ad tenebras exteriores servi inutiles eiicientur, cum Dominus adversarios, sicut repulit humo, sic expellet coelo, quibus aeterni ignis (sicut Dominus ipse testatur) a Patre irremediabiliter praeparata est poena (Matth. XXV, 41).
10 4. Qui ideo nec remissionem, nec redemptionem recipere merentur, quia de sublimissimo ordinis statu ceciderunt, ac propterea nihil aliud in quod iterum, dimisso peccato, vocarentur habuerunt, dum omnem suam beatitudinem, in qua constituti sunt, transgressione naturalis boni, quod erant, et dominicae legis, in qua conditi sunt, polluerunt; propter quod nec poenitere desiderant, nec etiam, si poenituissent, veniam recipere omnino possent.
11 5. Quoniam humanum genus a suo conditore redemptionem idcirco promeruit accipere, quia de inferiore sui ordinis gradu corruit; cum enim esset adhuc in paradiso terreno positus, generandi officio destinatus, ciborumque esui deputatus, immutationem meliorem, sublimioremque, et spiritualem vitam sine morte reciperet, si quandiu in hac conversatione positus esset, in mandati custodia homo permaneret 6. Clementia ergo Conditoris ad illum statum ad quem peccans adhuc non pervenerat per passionem Domini revocatur, quem, si inde cecidisset, sicut angelus, nunquam iterum revocaret, quoniam non ad illum gradum, vel ordinem, unde primus homo ceciderat, sed ad alium sublimiorem, quem speravit, restitutio fiet, dicente Domino: Erunt, sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30; Marc. XII, 25).
12 Scilicet, quia non sicut homines in paradiso; in illam enim mortalitatem, quae generandae proli et ciborum esui deputata pro tempore est, quamvis redempti, homines redire non poterunt; sed post mortem resurgentes spiritualibus corporibus non crescendo, non senescendo, non moriendo, angelicae felicitatis consortes erunt.
13 7. Tempus vero diabolicae transgressionis si requiritur, ante tempus visibilium rerum diaboli peccatum fuisse originaliter deprehenditur; omnia enim quae facta sunt simul et sine tempore facta fuisse Scriptura docet, quae dicit: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1).
14 In quibus omnibus etiam infernalis ille ignis aeternus, de quo Dominus dicit: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41) simul factus fuisse minime dubitatur.
15 In eo enim quod dicit, creavit omnia simul, nihil non factum in omnibus creaturis reliquit.
16 8. Cui ergo carcer in illa creaturarum conditione praeparatus est, illius peccatum originaliter ipsas creaturas praecessit; nequaquam enim adhuc innocenti poenam Dominus praeparasset, si non illius delictum praeparatam poenam praecessisset.
17 Sed et hoc etiam sine tempore fecit, qui damnationis eius poenam, qua servus fugitivus cruciaretur, effecit.
18 9. Iste autem angelus cum a Conditoris beatitudine recessit, omne suae naturae bonum, quod in conditione sua habuit, totum amisit; sed sibimetipsi malus, Deo semper bonus perseverat, dum obedienter dominicae iussioni, quamvis non sponte, propter potentiam Dei tamen obtemperat.
19 Ex omni enim naturae bono quod habuit hoc nunc tantummodo habet, quod Deo creatori ad cuncta obedit imperata.
20 10. Sed hoc bonum non in diabolo et ministris eius bonum est, qui idcirco obediunt, quia non obedire non possunt; sed haec eorum obedientia in Deo bona est, cuius bonae quidem voluntati invita diaboli mala voluntas, cum bene operari praecipitur, resistere non potest.
21 Sed plerumque accidit ut cum Dei bona voluntate aliquid facere imperatur, ipsius mala voluntas in hoc eodem opere pascatur.
22 Quemadmodum ad decipiendum Achab, impiissimum regem, idololatram scilicet, et prophetarum persecutorem, cum, a Domino missus, in quo deciperet interrogaretur, non solum se sponte paratum ad hoc opus obtulit, sed etiam quali consilio illud efficeret indicavit, ac respondit: Vadam, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius.
23 Et Dominus dicit: Vade, et fac ita, et decipies Achab (II Par. XVIII, 21).
24 11. Valde enim convenerat ut qui veros Domini prophetas neci dedisset, pseudoprophetarum falsiloquio seductus et deceptus periret.
25 Ecce promptissime diabolus sua mala voluntate cito ad istud decipiendi impii officium semetipsum obtulit, sed nisi a Domino permissus fuisset, hoc facere non potuisset; in qua re bona Dei voluntas sanctorum prophetarum iustam vindictam exercuit, sed malus minister in interitu impii et peccatoris malam suam voluntatem cibavit.
26 12. Sed nec in hominibus, nec in rebus quae hominibus subditae sunt, aliquid absque Dei permissione facere valet, sicut evangelica veritas perhibet, qua refertur: Si nos eiicis, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII, 31).
27 Sicut enim in illis hominibus a quibus expellebatur contra Domini praeceptum ultra permanere non potuit, sic et in porcos absque eius introire permissione non potuisse se ostendit.
28 13. Quod in beato Iob et in rebus quas possidebat et amiserat similiter manifestatur.
29 In quibus inimici nequitia absque Conditoris permissione nihil egisse probatur, sicut dicitur: Nonne vallasti eum, ac domum eius, omnemque substantiam eius (Iob I, 10)?
30 Et cum a Domino maligni hostis potestati eius substantia permittitur, ita subinfertur: Ecce universa quae habet in manu tua sunt; verumtamen in eum ne extendas manum tuam (Iob I, 12).
31 Et haec ita esse sentiens Iob, cum suarum rerum damna comperisset, ita respondit: Dominus dedit, Dominus abstulit.
32 Quomodo voluit, Dominus fecit: sit nomen Domini benedictum (Iob I, 21.) 14. Non dixit: Dominus dedit, diabolus abstulit; certissime enim absque Dei permissione in rebus aut hominibus nihil omnino facere posse adversarium sciebat.
33 Sed saepe, ut dixi, in eodem ministerio et eius adversarii prava voluntas per se pascitur, et Domini benevolentia, aut iustae vindictae, aut fructuosae probationis dispensatione ministratur; sub qua bifaria bonae et malae voluntatis distributione et malos per vindictas trucidant, et bonos per tentamenta probant.
34 15. Ad hoc namque ipsorum, quandiu in hoc aere adhuc libere volitant, usque ad tempus extremi iudicii poena a Domino differtur, ut pravi ex hominibus eorum consortes et sceleris et punitionis appareant, et boni per tribulationes eorum ab his irrogatas probati manifesti fiant.
35 16. At vero improbi et impuri spiritus, vagi et subtiles, animo passibiles sunt, et aereis corporibus induti, nunquam senescunt, et cum hominibus inimicitias exercentes, superbia tument.
36 Fallaces atque in fraude callidi hominum sensus commovent, terroremque mortalibus inferentes, inquietudinibus somniorum, et morbis, et distortione membrorum vitam turbant, praestigia atque oracula fingentes, regentesque sortem, cupidinem illiciti amoris et cupiditates humanis cordibus infundunt; et verisimilia mentientes, in bonorum etiam angelorum habitum et lucem se transformant.
37 17. Et quemadmodum nequitia, ita et potestatum gradibus distant.
38 Et sicut nunc boni spiritus, hoc est, perfecti angeli, impassibiliter aera penetrant, ita et hi, si non peccassent, ea quae nunc passibiliter loca possident, subiecta sibi, si feliciter et beate viverent, haec eadem haberent.
39 18. Et hi etiam quando sua nomina proferunt, ex officiis nequitiae et potestatibus vocabula sibi assumunt, quemadmodum cum a Domino de suo nomine in regione Gerasenorum adversarius interrogatus fuisset, respondens, inquit: Legio mihi nomen est, quia multi sumus (Marc. V, 9).
40 Unde manifestum est, non proprii nominis, quod non habuit, sed sui gradus ac potestatis vocabulum protulisse; et requirenti Domino, quia aliter loqui non potuit, de semetipso quod erat verum indicasse.
Isidorus HOME

bnf2183.115 bnf9561.20 bsb47253.28 ubbf_iii_0015b.8r

Isidorus, De ordine creaturarum, VII. De spatio inferiori, et hemisphaeriis diversis. <<<     >>> IX. De natura aquarum et cursu Oceani.
monumenta.ch > Lactantius > 3 > 12 > 9 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik