monumenta.ch > Isidorus > 6 > 4 > 5 > 7
Isidorus, De ordine creaturarum, VI. De spatio superiore, et paradiso coeli. <<<     >>> VIII. De diabolo et natura daemoniorum.

Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT VII. De spatio inferiori, et hemisphaeriis diversis.

1 1. Dehinc inferius spatium aer vocatur, quem terrae sociari diximus, et a quo universae carnis, quae in terra aere versatur, vitam adiuvari, et contineri in nobis, et per nos comprobamus.
2 Qui et aliquando etiam terrae per Scripturas nomine vocitatur; sicut per Psalmistam dicitur, cum in Domini creatoris laudem ordine summo cunctae creaturae incitantur, et cum consummatis his quae ad superiorem coelorum ordinem pertinent, ad haec aeris spatia pervenitur, taliter subinfertur: Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi; ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, qui faciunt verbum eius (Psal. CXLVIII, 7).
3 2. Hucusque enim in aere sermo est qui terrae nomine vocitatur; postmodum namque de humo et inferioris terrae naturis Scripturae vocibus imperatur: Montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri (Psal. CXLVIII, 9).
4 Idcirco autem aer terrae vocabulum saepe sortitur, quia crassitudine et velut soliditate quam in se habet volantium avium, quamvis maximarum, corpora sustentantur, quae velut pisces pene aquatilia marinorum fluctuum recondita natando penetrant, sic volucres aeria spatia volando pertranseunt.
5 3. Cuncta etenim quae aqua praestat ad conservandum vitam aquatilibus, haec aer facit volatilibus, quoniam sicut reciproco halitu avium, et omnium quae in aere et terra vivunt, vita alitur et conservatur, ita eorum quae in aquis degunt inspirandi exspirandique tractu per aquam vitalis motus reficitur.
6 4.Unde cum in aerem trahuntur, quia lymphaticum spiramentum non habent, cito deficiunt; sicut et ea quae in aere vivunt, cum ab eis aer excluditur, ultra vivere non possunt.
7 Sicut autem illa aeris soliditate volatilia, ut dixi, corpora fulciuntur, ita ipsa eadem terrenam, quam in se habet, crassitudinem, propter quam et terrae vocabulum saepe sortitur, tumida nubium moles sustentatur, et per illam soliditatem aeris crassitudo, nives, et grandines, et glaciem, adnitente vi frigoris parit, quando ita efficitur.
8 5. Nam hoc aeris spatium suae naturae insitum habet, ut fumali levitate vapores aquarum de terra et maris specie contrahat et colligat, quos in sublime elevans, quandiu minutissimis guttis consistunt, conglobatis in se nubibus, ipse per semetipsum aer suspendit.
9 Sed cum, vexante vento, illae guttulae in maiores stillas coeunt, aeris amplius natura non ferente, pluvialiter imbres ad terram delapsi cadunt.
10 6. Si vero ipsas, quas praediximus, stillas vento in maiusculas moles coagitante collatas, antequam deorsum pluant, gelu in nubibus arripuerit, lapillos coagulatos frigoris violentia constringit.
11 Si autem paulo remissiores necdum densatos vapores in guttas, id est, gelu, praevenerit, in nivis speciem magna vis frigoris eosdem transmittit, et quod in se suspensa altius nebula taliter nutrit, non sufferente aere, ac vento dispergente, ad terram dimittit.
12 7. Sicut de hoc eodem Psalmista commemorans, de Domino dicit: Qui dat nivem velut lanam, nebulam sicut cinerem spargit.
13 Mittit crystallum sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit (Psal. CXLVII, 5)?
14 Et ut ostenderet, sive in terra, sive in nubibus, nives in aquas iterum resolvi consuescere, paulo post subiungit, dicens: Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus eius, et fluent aquae (Ibid., 7).
15 8. Ut autem perspicuum sit ipsas aquas hoc modo in nubibus suspendi, in libro sancti Iob scriptum videtur: Qui suspendit aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum (Iob XXVI, 8).
16 Attamen illas aer aquas ad terram et ad mare demittit, quas ex iisdem inferioribus partibus ante sustulit.
17 Et quamvis de salsa pelagi latitudine eas traxerit pluvialis conceptio, per aerem indulcescit.
18 Quemadmodum cum salsa de profundo maris unda propinata per humum terrae infunditur (sicut nautis est frequens consuetudo) in dulcis aquae saporem statim mutatur.
19 Commutatione vero aeris ventos, et vehementiore concitatione ignes etiam ac tonitrua, occultis imperiis, per angelos, quibus visibilis regitur mundus, sicut et caetera, conditor facit.
20 9. Nonnulli vero de effectu tonitru illud intendunt, quod cum circa aerem duorum elementorum, hoc est, ignis et aquae, sunt spatia, unum superius, sicut diximus, et unum inferius, et tamen aeris natura utraque in se trahit, id est, aquam vaporaliter de imis, et ignem caumaliter de supernis, ipsa duo contraria sibi elementa confligunt.
21 10. Impossibile namque est absque humidis nubibus et fulgoribus tonitrua moveri, sicut intuentium oculis perspicue patet; in quo conflictu ignis et aquae confusi sonitus horribilesque fragores suscitantur; et si ignis victor fuerit, terrae atque arborum fructibus non mediocriter nocet; si vero aqua vicerit, frugiferam vim, tam in arboribus quam in his quae olerum diversis speciebus nascuntur, non perdit.
22 11. Illo enim praecipue tempore tonitrua sonant, quo arborum et terrarum fruges in ostensione adhuc sunt, priusquam maturescere incipiant.
23 Per creaturas enim aliarum creaturarum incrementa aut decrementa Domini conditoris imperio gubernantur.
Isidorus HOME

bnf2183.113 bnf9561.18 bsb47253.25 ubbf_iii_0015b.7r

Isidorus, De ordine creaturarum, VI. De spatio superiore, et paradiso coeli. <<<     >>> VIII. De diabolo et natura daemoniorum.
monumenta.ch > Isidorus > 6 > 4 > 5 > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik