Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT VI. De spatio superiore, et paradiso coeli.
| 1 | 1. Sermone de firmamento et luminaribus dicto, sequitur inane spatium longum, quod a coeli firmamento usque ad terram deducitur, et in duo spatia esse divisum, a nonnullis scriptoribus explanatur, sed superius spatium ad coelum pertinere dicitur, inferius autem terrae fieri coniunctum non dubitatur. |
| 2 | 2. Etenim excelsum spatium quod coelo pertinere diximus, purissimum, ac subtilissimum, nec nubium tumores, nec ventorum inflationes, nec pluviarum aut imbrium humidas conspirationes, nec nivium vel grandinum gelidas coagulationes, nec aeris mutationes, nec tempestatum et tonitruorum fragores, sed nec ipsum aerem, qui volantium avium corpora et ipsarum nubium spissiorem aeris ipsius molem sufferre valuisset, et animantium diversorum vitas aerii spiritus reciproca inflatione reficeret, atque halitu animaret, nec ullas omnino diversorum hemisphaeriorum perturbationes omnimodis habet. |
| 3 | 3. Sicut Olympi montis altissima terrarum, et ob id caeteris incognita hominibus iuga conscendentibus, comprobatur, et eorum relatione refertur, qui aceto humectas spongias ad conservandam aerii spiritus inflationem et spirationem, ori ac naribus circumponentes, anniversaria consuetudine (nescio qua superstitione ducti) conscendunt; et nec ibi ullam avem, nec nubem, nec pluviam, nec ventum aliquem vidisse se confirmant, et consummatis sacrificiorum, quorum gratia vadunt, officiis, ibidem quaedam signa ac notas arenis imprimentes redeunt, quas etiam illic post annum iterum ascendentes illaesas atque intemeratas inveniunt. |
| 4 | 4. Ex quo perspicue demonstratur nihil ibi perturbati aeris consistere, praesertim cum in eodem loco nihil quod pertineat ad virorem herbarum, aut arbustorum, reperiri aut videri queat. |
| 5 | Sed tamen non ipsum esse de quo superius diximus, illud purissimum ac subtilissimum supernum spatium putandum est, ad quod nulla terra pertinere, vel accedere potest, sed hic locus ad extrema huius spatii inferioris et vicina illius superioris confinia pertinet. |
| 6 | In quo tamen loco eorum qui carne vestiuntur vita nequaquam potest commorari. |
| 7 | 5. Unde perspicuum est illud superius purissimum, tranquillissimumque spatium, de quo paulo ante disseruimus, non carnalium habitationi, neque mortalium rerum usibus esse praeparatum. |
| 8 | Quapropter plurimi catholicorum auctorum illud spatium primitus angelis qui lapsi sunt cum suo principe asserunt ad habitandum fuisse destinatum, eo quod desuper coelestium angelorum neminem cecidisse arbitrantur, sed coelestes, quandiu in angelica beatitudine fuerant, in quo tamen per tempus non steterant. |
| 9 | 6. Quoniam, ut Scriptura inquit, ipse diabolus ab initio mendax est (Ioan. VIII, 44), et in veritate non stetit (I Ioan. III, 8), hunc locum habitationis sorte putant percepisse; quem Scriptura pronuntiat paradisum coelestem, quae sub persona principis Cyri ad summum illum angelum apostatam ita loquitur: Perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 13). |
| 10 | 7. Quemadmodum enim homines, post peccatum suum, de terreni paradisi felicitate deiecti, in huius terrae maledictioni obnoxiae plagali modo habitationem trusi sunt, ut dum in terra peccaverunt, in deterioris terrae mansione postea sub poena delicti viverent, ita et angelos, qui aereo, imo etiam aeris ipsius puriore, spatio peccasse putantur, in inferiorem et ipso aere hoc obscuriorem et turbulentiorem locum deturbatos de superni et puri aeris, suaeque dignitatis felicissimae sede, misere et infeliciter sub exspectatione futuri examinis, in quo durius condemnabuntur, vivere aestimant; ut dum aera corpora habent, et in aere nunc commorantur, non inconvenienter aestimentur etiam priorem suae beatitudinis sedem in aere, sed puriore et subtiliore, pridem habuisse. |
| 11 | 8. Qui tamen locus, dum coelo firmamenti, ut praedixi, pertinet, coeli nomine censetur, sicut Dominus ipse perhibet, dicens: Vidi Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). |
| 12 | Ex ipsius enim loci perspicua ac pura beatitudine peccati sui merito deiectus, in inferioris spatii, hoc est, nebulosi ac brumosi aeris, infelicem ac miseram habitationem destinatus est; sicut apostolus Paulus contestatur, dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates huius aeris, adversus mundi rectores tenebrarum harum (Eph. VI, 12). |
| 13 | Quae etiam spiritualia nequitiae in coelestibus idem Paulus Christum in semetipso denuntiat triumphasse. |
| 14 | 9. Deiectis ergo malignis spiritibus cum suo principe diabolo ex illo quem praediximus limpidissimo subcoelestium spatiorum habitaculo, et postmodum redempto ex Adae et proprio uniuscuiusque delicto per Mediatoris adventum humano genere, eumdem locum animarum sanctarum interim esse quieti, dum resurrectionem exspectant futuram, id putatores opinantur: quem etiam coelestem paradisum autumant esse nominatum, de quo Dominus latroni in cruce confitenti responderat: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). |
| 15 | 10. Quin imo illo paradiso arboribus consito, et lucido fonte praepollente, animae exutae corporibus non indigent; quin imo spiritualis homo carnalem usum corpore mortis liberatus non possidet, nec refici terreni paradisi frugiferis arboribus necesse habet, aeternus enim temporalibus non utitur, sed aeterna et spiritualia contemplatur. |
| 16 | 11. Haec non confirmantium, sed aestimantium sensibus perstrinximus, praesertim cum et ipsam aestimandi de talibus perspicaciam nobis ipsis non attribuimus. |
| 17 | Cum enim necessitas exegerit, harum omnium putationum auctores in medium adducere poterimus, quibus aut fides aut dubitatio ascribi poterit; quorum referendo potius quam defendendo (opiniones) laboramus, nos enim alterius forte melioris, si adsit, assertioni, cui plus vel Scripturae exempla, vel catholicorum consapientium (aestimationes) suffragaverint, concordiam subire parati sumus. |
| 18 | Sed de superiore spatio his utcunque explanatis, ad subsequentia festinemus. |