Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT V. De sole et luna.
| 1 | 1. Quia vero in firmamento coeli licet post speciem maris et terrae formata duo luminaria magna, in principio Geneseos, Mosaica lex, imo divina Scriptura pronuntiat, non est indecens, si, descendens de supernis, sermo in ordine locali creaturarum solem et lunam statim post firmamentum describat, ita tamen ut in conditionis ordine post terram et mare duo haec luminaria et stellas cum Scripturae vocibus animus ponat, quamvis omnia elementa sine tempore facta fideli ratione fides catholica credat. |
| 2 | 2. Sol ergo et luna duo luminaria in firmamento coeli instituta sunt. |
| 3 | Unum, quod est maius, ut praeesset diei; secundum, quod est minus, constitutum est ut praeesset nocti. |
| 4 | Sed non eamdem sui splendoris lucem quam cum in principio creata sunt habuerunt nunc per omne sui ministerii tempus dierum ac noctium decursionibus conservant. |
| 5 | 3. Haec enim dum humanis usibus ministrare a Deo creatore destinata sunt, cum homines inculpabiliter vixissent, et sub Creatoris, quo conditi fuerant, lege perseverarent, etiam sui luminis plenitudine decorata ministrabant; cum vero homines, quibus in ministerio sociata primitus rutilabant, propter transgressionem deiecti, paradisi beatitudinem amiserunt, ipsa quoque luminaria, quamvis non sua culpa, sui luminis detrimenta non sine suo dolore pertulerunt, sicut Paulus apostolus contestatur, dicens: Quoniam omnis creatura congemiscit, et dolet usque adhuc (Rom. VIII, 22). |
| 6 | 4. Sed quia per Redemptoris adventum humano generi pristinae beatitudinis in melius restauratio promittitur, etiam creatura suum antiquum decorem acceptura non dubitatur. |
| 7 | Unde propheta Isaias de sole specialiter, et luna, illustratus spirituali famine, inquit: Et erit in die illa, cum ceciderit turris, erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum, cum alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae eius sanaverit (Isai. XXX, 25 seq.). |
| 8 | 5. Cum factum fuerit coelum novum, et terra nova (Apoc. XXI, 1), et non fuerint in memoria priora quae corruptioni serviunt (Isai. LXV, 17), et peccati vulnus et percussuram plagae mortis in corporibus resurrectorum Dominus sanaverit (Isai. XXX, 6), et superbi spiritus ex imperio quod arripuerant depositi fuerint, tunc lux lunae in lucem solis mutabitur, et lux solis restaurabitur in lucem septem dierum, quibus conditus fuerat, hoc est, in septuplum suum lumen restaurabitur. |
| 9 | Nihil enim restauratur, nisi quod amissum est, aut corruptum; quod igitur sol amisit, et luna, hoc rursum accipient. |
| 10 | 6. Ex quo apparet septimam nunc sui luminis partem luminaria retinere, quam septempliciter resument, quando per Habacuc Spiritus sanctus pro futuris praeterita ponens, inquit: Elevabitur sol in ortu suo, et luna stabit in ordine suo. |
| 11 | Cessante namque mutabilitate humani status, cui serviunt, et sui cursus mutabilitas cessabit. |
| 12 | Quod enim inquit, Sol in orto suo, hoc indicat quod nunquam inclinabitur in occasu suo; et in eo quod dicitur: Luna stabit in ordine suo, hoc insinuat quod mutationes incrementi et decrementi sui non patietur, sed in suo ordine semper stabit. |
| 13 | 7. Hoc autem erit, quando, ut Apostolus loquitur, ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21). |
| 14 | Cum enim sancti pro mercede sui laboris, quo Deo servierint, immutati fuerint, et fulserint sicut sol iustitiae, cuius est sanitas perennis, tunc et ipsi corporeo huic soli pro mercede sui ministerii, quo servituti corruptionis subiecta est, in septuplum fulgoris rutilatio restituetur. |
| 15 | 8. Interim vero quotidianis sui ministerii motibus quoties solem sequitur luna, sui incrementa luminis auget; quoties autem solem antecedit, detrimenta sui splendoris agit. |
| 16 | De statu vero lunae varie putatum est: utrum sphaera dimidia sui parte nigra, ac tenebrosa, et dimidia parte altera lucida sit, et candida, et sic incrementa et decrementa agantur, ut cum paulatim pars illius lucida ostenditur, eodem modo tunc tenebrosa occultatur, similiter quoque dum lucida vertitur, iterum tenebrosa manifestatur. |
| 17 | 9. An sit etiam rotunda radiis solis illuminata, quae quandocunque soli sive ante, sive post appropiat, velut in ora radio luminis illucescat; cum autem longius ac longius recedere videtur, maius ac maius paulatim suum lumen a solis splendore augetur, ut cum ad integrum aequiparato orbe facie ad faciem soli opposita constiterit, tunc plene in se imaginem solis habere possit. |
| 18 | 10. De cursibus autem solis ac lunae, nec temporis, nec istius quidem loci est disserere, quod idcirco in hoc opusculo negligentius assequor, quoniam et ipsius brevitas compendiosa non patitur, et in usum pene omnibus lectoribus dierum festorum computandorum gratia conversi sunt. |
| 19 | 11. Haec vero lucis organa nonnulli sensibiles creaturas opinantur, sed quae dicimus usitatius a catholicis auctoribus frequentantur in his ambiguis sententiarum aestimationibus. |
| 20 | Intendendum est cui plus sanctarum Scripturarum auctoritas suffragatur; etsi hoc etiam examinandum est, quidnam multitudo catholicorum in fidem traxit: diversae autem aestimationes, quae tantidem a catholicis assertae sunt, et quibus utrisque sacri canonis dicta non contra faciunt, ad quas aequaliter currant, hae arbitris lectoribus in ambiguo relinquendae sunt. |