monumenta.ch > Isidorus > 6 > 4
Isidorus, De ordine creaturarum, III. De aquis quae super firmamento sunt. <<<     >>> V. De sole et luna.

Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT IV. De firmamento coeli.

1 1. Post illas aquas creaturarum corporalium ordine secundo loco videtur esse firmamentum, quod in secunda die, ut supra diximus, factum, inter utrasque dividit aquas; de cuius etiam statu, utrum velut discus terram desuper operiat, an uti testa ovi omnem introclusam creaturam undique cingat, utriusque aestimationis non desunt putatores.
2 2. Nam et illud quod de hoc Psalmista commemorat, cum dicit: Extendes coelum sicut pellem (Psal. CIII, 22), utriusque aestimationis assertionibus non contra facit, quoniam cum animalis carnem cuiuscunque sua pellis vestiat, omnia sua membra aequaliter undique circumdat; cum vero excisa de carne seorsum extenditur, sive rectam, sive curvam cameram posse facere non dubitatur.
3 3. Utrum ergo terram desuper, velut extensa pellis tabernaculum, tegat, an sicut animalis membra corio conteguntur, mundi molem undique firmamentum cingat, utrique assertioni non difficulter suffragatur.
4 4. De huius quoque firmamenti situ, utrum inane, ac penetrale, an solidum, ac firmum sit, diversi auctores suas aestimationes, velut quid se ad has deducat, protulerunt.
5 Quorum sententias utilius quam nomina ponere curabo.
6 Eorum enim illi qui firmamentum inane ac penetrale fieri plus diligunt, ad confirmationem sententiae suae omnium elementorum naturas conferunt.
7 5. Terram etenim omnium creaturarum corporalium gravissimam esse non minus ostendunt quam dicunt; atque illam ideo humillimum in creaturis locum tenere aiunt, quia natura aliqua nisi seipsam sufferre non valet.
8 Aquam vero quanto leviorem terra videmus, tanto graviorem aere deprehendimus.
9 Aer namque sub aqua per se subsistere non valet, sed ad sua spatia, etsi aliqua necessitatis vi alicubi subductus fuerit, statim evadit.
10 6. Ignis quoque natura supra aerem esse deprehenditur; quod etiam in illo igne, qui in materis terrena ardet, facile comprobatur, quoniam statim ut accensus fuerit, flammam ad superna quae super aerem sunt spatia, ubi illius est abundantia et locus, dirigit, sed circumfusione crassioris aeris exstinctus, in mollem aerem cito evanescit, ut ad suae naturae locum pervenire non possit.
11 In quo tamen ostenditur naturam ignis, qui ascendit, aere esse leviorem; sicut aquae natura, quae descendit, monstratur esse gravior.
12 7. Hac ergo ratione etiam firmamenti spatium quod supra ignem est levius ac tenuius putant, quia excelsius his omnibus quas praediximus naturis constat.
13 In quo spatio etiam stellarum fulgurantium lucem inaequalem esse idcirco aestimant, quod in illo tam amplo spatio ex illis aliae longius, aliae proprius currant; sed hanc putationem qui minus suspiciunt, supra illud aere et igne subtilius, et inanius, et penetralius spatium constare aquas minime posse dicunt; nisi forte, ut illi quos praediximus aiunt, omni corporalitate tenuiores et subtiliores ibi consistunt.
14 8. Quibus etiam ab aliis contra respondetur: Quae unquam, quamvis tenuissima, aquarum vaporalitas quae firmamento levior esset?
15 Propterea ergo illi alii firmamentum velut aere solidissimo fusum constare solide ac firmiter facilius putant; atque ideo firmamentum nominari existimant, quia tam solida quam inania, tam levia quam gravia, quae diximus, cuncta spatia intra se concludat, et supra se positas aquas, qualescunque sunt, sustineat.
16 Verum quoniam inter tantos viros de tali et tanta re variatum est, nullius aestimationem alii praeponendam censemus, sed ad hos lectorem utrarumque partium arbitros mittimus.
Isidorus HOME

bnf2183.106 bnf9561.13 bsb47253.15 ubbf_iii_0015b.3v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik