monumenta.ch > Isidorus > 6 > 4 > 5 > 7 > Praefatio. > 3
Isidorus, De ordine creaturarum, II. De creatura spirituali <<<     >>> IV. De firmamento coeli.

Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT III. De aquis quae super firmamento sunt.

1 1. Verum quoniam de ordine creaturarum sermonem sumpsimus, quod tuae propositionis continentia comprehenderat, post spiritualem creaturam, de qua paulisper disseruimus, de aquis quae super firmamento sunt quid auctorum intentio potuit excogitare proferre tentabimus.
2 Cum enim in principio prima die facta fuisset lux, quae spiritualis creatura facta esse dignoscitur, secunda die firmamentum, quod dividit inter aquas quae sunt supra firmamentum, et aquas quae sunt sub firmamento, esse factum Scriptura testatur; ex quo intelligitur aquas illas quae supra firmamentum sunt locali spatio esse omni corporali creatura superiores.
3 2. Quamvis enim in psalmo centesimo quadragesimo octavo post firmamentum, et solem, et lunam, et stellas, aquae illae quae supra coelos sunt positae inveniantur, tamen ut illas omnibus esse corporalibus creaturis ostenderet altiores, iterum excelsarum virtutum, velut habitacula recapitulans, coelos Psalmista his anteponit, dicens: Laudate eum, coeli coelorum; et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4).
4 3. Unde ostenditur post illa spiritualia spatia, qualiacunque sunt, ubi spirituales, ut diximus, ordines commorantur, quae coelorum coelos propheta nominat, ante hoc visibile coelum aquas illas, velut initium rerum corporalium, esse constitutas, quas tamen ne quis spirituali iungeret creaturae, post coelos coelorum, antequam de terra diceret, posuit, paulo post subinferens: Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi (Ibid., 7).
5 4. Ecce has aquas Psalmista super coelos positas dicit, et tamen his coelos coelorum anteponit.
6 Per quod demonstratur inter utrosque coelos esse collocatas, id est, coelis spiritualibus humiliores, et coelis corporalibus superiores; sed tamen corporalibus creaturis pertinere dicendae sunt, dum in secundi diei opere factae supra istud corporeum firmamentum consistunt.
7 5. Sed quid ibi utilitatis in rerum corporalium usibus agant, bina intentione magistrorum investigatur.
8 Quidam enim illas ad terrarum orbis abolitionem in diluvio, quod sub Noe factum est (sicut Geneseos historia narrat) Dei praescientia reservatas aiunt, sicut Scriptura inquit: Et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia quadraginta diebus, et quadraginta noctibus (Gen. VII, 11).
9 Sed quoniam et nubes, de quibus pluviarum imbres terreni soli fertilitatem irrigant, atque etiam aer, in quo hemisphaeria omnia et aurae corripiuntur, coelorum nomine per Scripturas divinas saepe censentur, quemadmodum dicitur: Et pluit illis manna ad manducandum; et panem coeli dedit eis (Psal. LXXVII, 24); et in alio loco: Dabunt et coeli imbrem, et terra dabit fructum suum (Psal. LXVI, 7); quibusdam doctoribus placet, ex illo inferiore nubium coelo tantarum aquarum abundantiam fuisse diffusam, ut secundum illam consuetudinem, qua per omne tempus agitur, etiam tunc pluviarum copiam nubes effunderent, in quibus tamen cataractas apertas Scriptura commemorat, eo quod plus solito aquarum diffusio immissa fuerat.
10 Caeteri vero easdem aquas supra firmamentum positas idcirco asserunt, ut igneum, qui in luminaribus ardet, et sideribus, calorem temperarent, ne plusquam sufficit, inferiora spatia aestu torrerent.
Isidorus HOME

bnf2183.105 bnf9561.12 bsb47253.13 ubbf_iii_0015b.3r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik