monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ordine creaturarum, PRIMUM. De Fide Trinitatis. <<<     >>> III. De aquis quae super firmamento sunt.

Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT II. De creatura spirituali

1 1. De Creatoris vero immensitate tantulo praemisso, ad creaturarum ordinem paulisper aspiciamus.
2 In quo non nostrae intentionis, quae nulla per se est, inventionem, sed sanctae Scripturae, et maiorum explanantium vestigia vel tenui aliquo relatu sequimur.
3 Omnis ergo creatura aut spiritualis, aut corporalis est.
4 Sed quia creatura in intellectualibus spiritibus, qui carne non tenentur, et animabus hominum, quae carne clauduntur, constat, prius de distinctis gradibus supernorum spirituum dicendum est, quorum gratiae vel differentiae ministeriorum esse novem per Scripturas divinas comprehenduntur, seraphim, scilicet, et cherubim, throni, dominationes, principatus, potestates, virtutes, archangeli, angeli.
5 2. Seraphim etenim super sollum Domini excelsum stare Isaias vidit, et cantare audivit, et uno ex his ad se misso, purgari de sui oris pollutione promeruit.
6 Cherubim vero, in oraculo testimonii, propitiatorium figurati et arcam tegebant, et in templo Domini cum bubus et leonibus per Salomonem depicti fuerant.
7 Ezechiel quoque in visionibus Dei quadrigam vidisse se describit, quam quatuor Scripturae utriusque Testamenti notis mystico famine coniungit.
8 Ad Colossenses vero Paulus apostolus scribens, thronos, et dominationes, et principatus, et potestates commemorat: Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates (Coloss. I, 16).
9 Ipse etiam ad Ephesios de virtutibus enarrat, ita inquiens: Supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem (Ephes. I, 21).
10 Archangelorum autem et angelorum ostentationibus et nominationibus divinorum voluminum prata referta sunt.
11 3. Horum quoque novem ordinum supernorum civium significationem novem pretiosi lapides Ezechiel ostendunt.
12 Ubi sub persona principis Tyri super summum illum qui lapsus est angelum, sermones prophetae planctum dirigunt; ubi dicitur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, iaspis, chrysolitus, onyx, beryllus, sapphirus, carbunculus, smaragdus (Ezech. XXVIII, 13); quibus lapidibus novem opertus idcirco dicitur, quia novem spiritualium officiorum ordinibus, quibus praeerat, ornabatur.
13 4. Sicut ergo de numero diximus, sic etiam de distinctis officiorum gradibus aliqua pandamus.
14 Seraphim igitur, id est, ardentes vel incendentes dicti sunt, quia Dei amore plusquam omnis rationalis creatura speciali quadam divini muneris largitione inardescunt; et quanto omnibus creaturis excellunt, tanto divinae charitatis privilegio Creatori appropiant, et in tanto excelsitatis honore sublimati consistunt ut inter se ac Dominum nulli alii spiritus sint.
15 5. Secundo quoque ordine cherubim inter supernos cives numerantur, cuius ordinis vocabulum scientiae multitudo interpretatur, quorum intellectus dum Dei contemplatione prope haerendo reficitur, plus omnibus quae subiacent creaturis intellectualibus scientiae multitudine dilatatur.
16 Qui enim divinae claritatis speculum perspicacius intendunt, ab his abdita creaturarum occulta fieri qualiter possunt?
17 6. Tertio quoque ordine intellectualium spirituum thronorum agmina constituta sunt, qui sedes interpretantur; in his etenim dum speciali munere Dominus sedet, per eos iudicia sua in creaturis omnibus terribiliter et mirabiliter exercet.
18 Hinc per Psalmistam dicitur: Sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam (Psal. IX, 5).
19 Et in revelatione Ioannis angelus loquitur: Et qui sedet in throno, defendet eos.
20 7. Quarto etiam gradu officiorum coelestium dominationes consistunt, quae illorum qui infra scribentur quinque graduum ministeria alta praecellunt; et quanto aliis potentiae magnitudine praeponuntur, tanto his caeterorum subiectio per obedientiam exhibetur.
21 8. Dehinc post illas quinto ordine supernorum civium principatus vocantur, quibus dum his bonorum spirituum iam principatus committitur, ad explenda Dei ministeria quae facere subiecti debeant principantur.
22 9. Sexto quoque statu in bonis spiritibus potestates sunt ordinati, qui principari diversis potestatibus Domini munere perceperunt; qui per potestatem nequitiam malignorum spirituum refrenant, ne, si plusquam oportet permittuntur, saevitiam exercere vel humanis sensibus inhaerere audeant.
23 10. Septimus gradus spiritualium ministrationum virtutes nominantur, per quos spiritus virtutes, et signa, et mirabilia in hominibus saepe factitantur.
24 11. Octavus ordo est archangeli, id est, summi nuntii vocantur, per quos maiora quaeque hominibus nuntiantur; et quanto angelis in ordinis summitate excellunt, tanto hominum notitiae, Domini iussione, excelsiora perferunt.
25 12. Nonus ministrorum coelestium ordo angeli sunt nominati, qui minora quaeque et communia ex Dei voluntate hominibus nuntiant et suadent.
26 13. Porro in his sciendum est quod quandocunque nominantur, ex officiorum proprietate, quando ad homines veniunt, sumpsere vocabula; quia illa supernorum civium summa societas propriis nominibus non indiget.
27 Inde Michael dicitur, id est, Quis sicut Deus?
28 eo quod in fine contra eum qui se adversus Deum eriget mittendus destinatur.
29 Et Gabriel, id est, fortitudo Dei, ad Zachariam et Mariam virginem missus scribitur, ut qui quod natura negabat futurum esse praedixerat, fortitudo Dei diceretur.
30 14. Ad Tobiam quoque Raphael, id est, Medicina Dei, mittitur; nimirum enim qui divina virtute salutem ferebat, non incongrue medicina Dei nuncupatur.
31 Et quod in singulis, hoc et in gradibus potest esse, ut cum unus alterius officium facit, illius etiam nomine censeatur, sicut dicitur: Qui facis angelos tuos spiritus (Psal. CIII, 4); id est, cum vis, spiritus hos omnes angelos, id est, nuntios facis.
32 Et aliquando ex vicinitate aliorum graduum alii graduum officia assumunt; sicut ex thronorum vicinitate etiam super cherubim sedere Dominum Scripturae dicunt; sicut et in psalmo scriptum est: Qui sedes super cherubim, manifestare coram Ephraim (Psal. LXXIX, 2).
33 15. Sed in illa superna societate, quod in aliquo specialiter habetur, ab omnibus in commune possidetur, quia non minus unumquemque reficit quod in alio videt quam quod in semetipso possidet; et cum mittuntur, nunquam ab eorum contemplatione Deus, a quo reficiuntur, abest; non quod illi spiritus ubique pariter possunt esse qui mittuntur, sed quod Dominus, qui ubique est, ab his, qui discurrunt, semper in omni loco sine sui mutatione conspicitur.
34 Unde scribitur: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10).
35 16. Utrumque enim supernae potestates pariter faciunt, quia et ministrant, dum mittuntur, et assistunt, dum contemplantur.
36 Aliquando autem qui mittuntur angeli, illis, ad quos veniunt hominibus per se nuntiant, aliquando alios velut subiectos per se ad nuntiandi officiunt destinant, sicut in Daniele scriptum legitur, Gabriel, fac istum intelligere sermonem (Dan. VIII, 16), quod ab aliquo, velut superiore, dictum minime dubitatur
Isidorus HOME

bnf9561.10 bsb47253.8 ubbf_iii_0015b.1v

Isidorus, De ordine creaturarum, PRIMUM. De Fide Trinitatis. <<<     >>> III. De aquis quae super firmamento sunt.
monumenta.ch > Isidorus > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik