Isidorus, De ordine creaturarum, CAPUT PRIMUM. De Fide Trinitatis.
| 1 | 1. Universitatis dispositio bifaria ratione debet intelligi: in Deo, videlicet, et rebus, hoc est, in Creatore et creaturis; non quod Deum in parte ponamus, aut aequiparare Creatorem creatura possit, sed quia omne quod est, aut factum intelligitur aut infactum, aut potens, aut subiectum, aut aeternum, aut temporaneum. |
| 2 | Factum ergo, et subiectum, et temporaneum, ipsa est creatura. |
| 3 | Infactum autem, et potens, atque aeternum, ipse est Deus. |
| 4 | 2. Sancta utique Trinitas Pater, et Filius et Spiritus sanctus, per omnia iura inseparabilis in substantia, id est, una divinitas, et in personarum subsistentia inconiuncta Trinitas, in qua nihil inferius, nihil superius, nihil anterius, nihil posterius, in natura divinitatis esse credendum est; nihil serviens, nihil subiectum, nihil loco comprehensibile, nihil temporaneum, nihil infirmum, nihil crescens, nihil ad sexum habitumque pertinens, nihil corporeum sentiri fas est; sed est unus Deus sine initio, sempiternus sine loco, ubique totus, sine sui mutatione omnia mutabilia disponens creaturarum; tempora praeterita, praesentia, futura pariter cernens; cui nihil est praeteritum, nihil restat, sed cuncta praesentia sunt. |
| 5 | Cui nihil displicet quod bonum est, nihil placet quod malum est; a quo nihil naturaliter malum creatum est, quod per se nihil nisi creati boni vitium est. |
| 6 | Bonus ergo sine qualitate, magnus sine quantitate, aeternus sine tempore, praecipuus sine situ, qui omnibus creaturis infunditur, cum non sit illi locus; quem nulla capit creatura, nulla comprehendit intelligentia. |
| 7 | 3. Deus unus Omnipotens, sancta Trinitas Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. |
| 8 | Pater ergo Deus Omnipotens ex nullo originem ducit, et ipse origo divinitatis est, a quo Filius Deus Omnipotens genitus sine tempore est; non quippe creatus quia Deus est, cui, praeter quod Filius est, in divinitate totum commune est Patris in aeternitate, in voluntate, in potestate, in sapientia. |
| 9 | Sic et Patri, praeter quod Pater est, totum commune est Filii. |
| 10 | 4. Spiritus sanctus est Deus Omnipotens, nec genitus est, quia non est Filius; nec creatus, quia non est creatura, sed ex Patre, et Filio procedens, cui, praeter quod Spiritus sanctus est, totum commune est Patris et Filii, quia non qui Pater est, Filius aut Spiritus sanctus in persona hic est; nec qui Filius est Pater aut Spiritus sanctus hic est; nec qui Spiritus sanctus est, Pater aut Filius hic est; sed in essentia, quod Pater est, Filius et Spiritus sanctus hoc unum est; et quod Filius est, Pater et Spiritus sanctus hoc est; quod et Spiritus sanctus est, Pater et Filius hoc est; sed non triplex in illa Trinitate deorum numerus est; salva enim separatione personarum, totum commune divinitatis est. |
| 11 | 5. Filius ex tempore carnem suscepit humanam, quae vitio caret; humanitatis naturam habuit, animam prudentem, intellectualem, sapientem, excepta divina natura, habens, ut humanitas integra fieret; quam ideo Filius, qui sine tempore Dei Patris est, assumpsit, ut qui in divinitate erat Dei Filius, in humanitate idem esset hominis Filius. |
| 12 | Qua humanitate natus est de Spiritu sancto, et Maria semper Virgine; non quia et Spiritus sancti sicut et Mariae, Filius esse credendus sit, sed quia ex virtute et opere Spiritus santi conceptus, ex Virgine natus sit. |
| 13 | 6. Passionem crucis carne, non divinitate sustulit; mortem pro nostra redemptione et salute sustinuit; tridui tempore sepulcro conditus, divina virtute in eadem carne resurrexit; et postquam Ecclesiam unam, sanctam, catholicam verbo instruxit, exemplo solidavit, gratia firmavit, pace munivit, assumpta tota humana natura, excepto eo quo corruptioni obnoxia est, ad Patrem rediens, unde nunquam defuit, sedet in dextera Patris, unde resurgentibus cunctis hominibus ad iudicium vivorum et mortuorum affuturus in gloria Patris, impiis aeternas poenas, iustis aeterna praemia reddat. |
| 14 | 7. Haec est catholica fides, hanc credere et confiteri, quam discutere, plus proficit; quam non prudentia saecularis, non mundana philosophia, rerum potius imagines quam veritatis intelligentiam sequens, agnoscere potuit, sed apostolica fides tradidit, et ecclesiastica vigilantia custodit. |