monumenta.ch > Isidorus > 2 > 3 > 4
Isidorus, De fide Catholica, 2, 28, 3. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 2, 28, 4.

1 De agni esu pascha non celebramus, quia pascha nostrum iam immolatus est Christus, qui per illum agnum figurabatur, qui tanquam ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (I Cor. V, 7).
2 Neomenias novae lunae non custodimus, quia iam in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce facta sunt nova.
3 Scenopegias, id est, solemnitates tabernaculorum non observamus, quia tabernaculum Dei sancti eius sunt, in quibus habitat in aeternum.
Isidorus HOME

bnf2326.169