monumenta.ch > Isidorus > 6 > 2
Isidorus, De fide Catholica, 2, 28, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 28, 2.

1 Nos autem, sub gratia positi, omnia haec facta et celebrationes, quae futurorum erant indicia, iam cognoscimus esse completa.
2 Quidquid enim huiusmodi sacramenti prophetabatur iam Christus implevit, quia non venit solvere legem, sed adimplere (Matth. V, 17).
3 Adveniente ergo veritate, umbra cessavit, ideoque iam carnaliter non circumcidimur, quia in circumcisionis typo promissi baptismatis sacramento mundamur.
4 Sabbati otium supervacuum ducimus, quia revelatam spem quietis aeternae tenemus.
Isidorus HOME

bnf2326.168

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik