monumenta.ch > Isidorus > 2 > 3
Isidorus, De fide Catholica, 2, 27, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 27, 3.

1 Dei ergo sapientia Christus constituit sibi domum sacrosanctam Ecclesiam, in qua mactavit sui corporis hostias, in qua miscuit vinum sui sanguinis in calice sacramenti divini, et praeparavit mensam, hoc est, altare Domini, mittens servos suos apostolos atque doctores ad insipientes, id est, ad omnes gentes verum Deum ignorantes, dicens eis: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis; id est, sancti corporis escam sumite; et bibite vinum quod miscui vobis, id est, poculum sanguinis sacri percipite.
Isidorus HOME

bnf2326.167