Isidorus, De fide Catholica, 2, 27, 1.
| 1 | Et quia panis et calicis sacramentum Deo placitum esset in holocausto, Scripturarum testimoniis non tacetur. |
| 2 | Huius enim sacrificii praefiguratio in sacerdotio Melchisedech antea fuit expressa. |
| 3 | Iste enim sacerdos Dei excelsi, cum benediceret Abrahae, ob mysterium futuri holocausti panem et vinum in sacrificio Domino obtulit. |
| 4 | Hoc enim ille primum in typo Filii Dei expressit: ad quem Psalmista ex persona Patris sic dicit: Ante luciferum genui te. |
| 5 | Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 3). |
| 6 | Hoc est iuxta ritum huiusmodi sacrificii, quod et in passione sua perficiens Christus implevit, quodque etiam apostolis in commemorationem suam fieri iussit. |