monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 2, 26, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 26, 1.

1 Crucis autem figura, quae fidelium frontes ad tutelam salutis praesignat, per Ezechielem prophetam legitur demonstrata: « Et vocavit, » inquit, « virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis, et dicit ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Ierusalem signa Thau in frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius (Ezech. IX, 3).
2 » Et post haec adiecit: « Transite per civitatem, et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem.
3 Omnem autem super quem videritis Thau, ne occidatis (Ibid., 5).
Isidorus HOME

bnf2326.163

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik