| 1 | Quia chrismate omnes gentes sanctificarentur, loquitur Dominus ad Moysen, dicens: « Sume tibi aromata prima, et oleum de olivetis, faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum, et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam Testamenti, mensamque cum vasis suis, candelabrum, et utensilia eius, altaria thymiamatis, et holocausti, et universa quae ad cultum eorum pertinent, sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur. |
| 2 | Aaron, et filios eius unges; sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi, filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras (Exod. XXX, 23). |