| 1 | Quod quia Iudaei respuunt, audiant Dominum per prophetam Ezechiel sibi comminantem: « Et factus est, « inquit, » sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, notas fac Ierusalem abominationes suas, et dices: Haec dicit Dominus: Ierusalem, radix tua, et generatio tua de terra Chanaan; pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea, et quando nata es in die ortus tui, non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem (Ezech. XVI, 1, 3). |
| 3 | Ad eos autem qui convertuntur ad Christum, et baptizantur, sic ibi sermo Domini sequitur: Et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus, et lavi te aqua, et emundavi sanguinem ex te, et unxi te oleo, significans per pactum Testamentum Novum, per aquam et oleum baptismum et chrisma. |