Isidorus, De fide Catholica, 2, 24, 11.
| 1 | Isaias namque propheta inter caetera ostendit nequaquam posse delicta Iudaeorum dimitti, nisi abluti baptismo fuerint. |
| 2 | Dicit enim per eumdem prophetam Spiritus sanctus: Laboravi sustinens, si multiplicaveritis orationes, non exaudiam; manus enim vestrae sanguine plenae sunt. |
| 3 | Lavamini, mundi estote (Isai. I, 14). |
| 4 | Pro omnibus quippe victimis, quas memoraverat idem propheta, pro cunctis neomeniis, et Sabbatis, atque solemnitatibus solam baptismi purificationem praecepit, pro cunctis quoque inquinamentis peccatorum solum regenerationis lavacrum, quo tantum peccata abluuntur. |