monumenta.ch > Isidorus > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 13 > 10
Isidorus, De fide Catholica, 2, 24, 9. <<<     >>> 11.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 24, 10.

1 Quid enim clarius hoc testimonio? quidve apertius? omnis enim per fidem verus Israel exit ab Aegypto, dum renuntiat saeculo; ingrediturque mare Rubrum, baptismum, scilicet, Christi cruore signatum.
2 Tunc hostes insequentes intereunt, quia statim delicta moriuntur, ubi animae regeneratorum resurgunt.
3 Legimus quoque Aaron in praefiguratione baptismi aquis ablutum, cuius filii sacerdotio paterno participes laticis etiam sanctificatione purificantur.
4 (Exod. XXX, 18; Levit. VIII, 6).
5 Iam tunc quidem purgatio illa baptismi formam gerebat, cuius nunc lavacri sacramento abluitur omnis populus Ecclesiae, quod est corpus veri et magni sacerdotis, in remissionem peccatorum, et, lotis sordibus, in sanctificationem divino cultui consecrantur.
Isidorus HOME

bnf2326.160

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik