monumenta.ch > Isidorus > 6 > 9
Isidorus, De fide Catholica, 2, 24, 8. <<<     >>> 10.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 24, 9.

1 In qua sententia lector animadvertet manifestissime revelari sacrosanctum mysterium baptismi.
2 Secundum, inquit, diem egressionis tuae de Aegypto ostendam eis mirabilia, deinde hostes sequentes, id est, delicta nostra praeterita, sicut Aegyptios in mare proiectos, ita in baptismo deleta atque exstincta, ita pronuntiat, dicens: Quoniam misericors est, convertetur, et miserebitur nostri.
3 Demerget delicta nostra, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
Isidorus HOME

bnf2326.160