Isidorus, De fide Catholica, 2, 24, 8.
| 1 | Michaeas quoque propheta eiusdem baptismi sacramenta sub figura transitus maris ita revelat, dicens: « Secundum diem egressionis tuae de terra Aegypti ostendam eis mirabilia, videbunt gentes, et confundentur in fortitudine sua, manus suas ponent super os suum, aures suae surdae erunt. |
| 2 | Dominum Deum nostrum desiderabunt, et timebunt te. |
| 3 | Quis Deus similis tibi? qui aufers iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum Israel? Quia misericors est, convertetur, et miserebitur nostri, deponet iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra (Mich. VII, 15, 19). |