| 1 | Hoc dixit ad significandam varietatem gentium ad undam lavacri venientium; unde et adiecit: « Sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae in ripis eius, ex utraque parte omne lignum pomiferum, non deficiet folium ex eo, et non deficiet fructus eius, per singulos menses afferre primitiva; quae aquae de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicamina. |