Isidorus, De fide Catholica, 2, 24, 5.
| 1 | De iis aquis adhuc et per eumdem prophetam dicitur, quod egrediantur de domo Domini, et crescant in fluvium, et pergant ad solitudinem, sive ad mare Mortuum, et omnia ad quaecunque venerint, vivificentur atque sanentur. |
| 2 | Sic enim idem propheta dicit: « Converti me ad portam domus Domini, et ecce aqua egrediebatur subter limen domus ad Orientem. |
| 3 | Facies enim domus respiciebat ad Orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris. |
| 4 | Et converti me ad viam foras portam exteriorem, quae respiciebat ad Orientem, et ecce aquae redundantes a latere dextro (Ezech. XLVII, 1 seq.), » id est, a Christi latere. |