| 1 | Quae sunt igitur istae aquae vivae, nisi baptisma, quod hominem sancti Spiritus infusione vivificat? Sed cur de Ierusalem exire annuntiantur, nisi quia Dominus in populo eodem consistens, ait discipulis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19)? Sed earum pars media vadit ad mare orientale, id est, ad populum circumcisionis; et media ad mare novissimum, quod est ad populum gentium, fide postremum, ut omnibus sitientibus largiatur tam Iudaeis, quam gentibus, qui in Domino credunt. |