Isidorus, De fide Catholica, 2, 24, 1.
| 1 | Quod per baptismum erat purgatio peccatorum futura, non per circumcisionem, quae baptismi fuerat forma, Scripturarum voces idipsum aperte declarant. |
| 2 | Isaias enim futurum baptismi mysterium sic praecinebat futuris credentibus, dicens: Haurietis aquam cum gaudio de fontibus Salvatoris (Isai. XII, 3). |
| 3 | Quibus verbis etiam ipsum Salvatorem ostendit propheta, de cuius fontibus aquas purificationis praedicat hauriendas, id est, de fontibus Iesu. |
| 4 | Hoc enim nomine Hebraeorum lingua Salvator exprimitur. |