Isidorus, De fide Catholica, 2, CAPUT XXIII. Quod duo Testamenta a Deo sunt tradita.
| 1 | Sed quoniam duo Testamenta, Novum scilicet , et Vetus ab omnipotente Deo sunt tradita, Salomon in Canticis canticorum declarat: In ianuis nostris omnia poma nova et vetera, frater meus, servavi tibi (Cant. VII, 13). |
| 2 | De quibus et Dominus in Evangelio dixit: Simile est regnum coelorum patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). |
| 3 | Et alio Scripturae loco ita repromittit Deus: Dabo, inquit, vobis pluviam temporaneam, et serotinam, Vetus scilicet Testamentum, et Novum, et utroque imbre vos irrigabo (Deut. XI, 14). |
| 4 | Imber enim doctrina accipitur Testamentorum, unde est illud: Exspectetur, sicut pluvia, sermo meus, et effundet super terram imbrem. |