| 1 | Per Moysen quippe lex, per Samuelem prophetae intelliguntur. |
| 2 | Quos quamvis Iudaei habeant, propter erroris tamen impietatem proiecti sunt. |
| 3 | Opera enim eorum et iustitia sine fide Christi nihil eis prodest, testante Domino per Ieremiam: Quia mei oblitus es, ecce ego annuntiabo iustitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi (Isai. LVII, 12). |