Isidorus, De fide Catholica, 2, 22, 1.
| 1 | Neque enim possunt legem et prophetas intelligere, nisi ante in Christum crediderint, loquente Isaia: Si non credideritis, non intelligetis; iustus enim ex fide mea vivet, ait Dominus per prophetam (Habac. II, 4). |
| 2 | Unde et Abraham pater gentium factus est, quia credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam (Gen. XV, 6). |
| 3 | Isti autem quamvis legem et prophetas teneant, tamen non est indulgendum eis, Ieremia testante: « Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses, et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum; eiice illos a facie mea, et egrediantur (Ierem. XV, 1). |