| 1 | Haec quippe cuncta abstulit ab eis Deus, et signavit illis omnia sacramenta iuxta duritiam cordis eorum, ne forte intelligant, eodem Isaia testante de ipsis: « Et erit, » inquit, « vobis visio, sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istud, et respondebit: Non possum, signatum est enim (Isai. XXIX, 11). |
| 2 | « Sed quid adiecit de gentibus? In illa, inquit, die audient surdi verba libri huius, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt (Ibid., 18). |
| 3 | » Patefacta sunt enim legis mysteria. |