monumenta.ch > Isidorus > 3 > 3
Isidorus, De fide Catholica, 2, 20, 2. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 2, 20, 3.

1 Unde et arca, quae construebatur a Noe, bicamerata et tricamerata fieri iubetur quod intra Ecclesiam omnis legis materia, et historia locum habeat, et mysticum sensum recipiat, et informationem morum contineat.
2 In parabolis enim et aenigmatibus scripta est lex, et ipsae parabolae et propositiones.
3 Hinc est quod Iudaeis obtecta et clausa sunt omnia; qui nisi crediderint, ad eorum intelligentiam pervenire non possunt.
Isidorus HOME

bnf2326.155