monumenta.ch > Isidorus > 2 > 6 > 2 > 1 > 1 > 2
Isidorus, De fide Catholica, 2, 20, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 20, 2.

1 In similitudine enim, et aenigmate sentiuntur omnia legis; aenigma enim est obscura similitudo, per quam monetur homo ut cor suum acuat, et ad interiora intelligenda confugiat.
2 Sic quoque Sapientia per Salomonem dicit: Scribe legem dupliciter, et tripliciter in corde tuo.
3 Dupliciter enim sentitur lex, ut prius secundum historiam, deinde secundum sacramentorum intelligentiam sentiatur.
4 Tripliciter autem scribitur, dum non solum historialiter, vel mystice, sed etiam moraliter, quid in unumquodque gerere debeat edocetur.
Isidorus HOME

bnf2326.155